Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXXVIII

Capp. VI-X

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. VI-X

6. Quippe non delicta regum illos, sed vires ac maiestatem insequi, neque in uno se, sed in aliis quoque omnibus hac saepe arte grassatos. Sic et avum suum Pharnacen per cognitionum arbitria succidaneum regi Pergameno Eumeni datum; SiC rursus Eumenen, cuius classibus primo in Asiam fuere transiecti, cuius exercitu magis quam suo et Magnum Antiochum et Gallos in Asia et mox in Macedonia regem Perseum domuerant, et ipsum pro hoste habitum eique interdictum Italia, et quod cum ipso deforme sibi putaverant, cum filio eius Aristonico bellum gessisse. Nullius apud eos maiora quam Masinissae, regis Numidarum, haberi merita; huic inputari victum Hannibalem, huic captum Syphacem, huic Karthaginem deletam, hunc inter duos illos Africanos tertium servatorem urbis referri: tamen cum huius nepote bellum modo in Africa gestum adeo inexpiabile, ut ne victum quidem patris memoriae donarent, quin carcerem ac triumphi spectaculum experiretur. Hanc illos omnibus regibus legem odiorum dixisse, scilicet quia ipsi tales reges habuerint, quorum etiam nominibus erubescant, aut pastores Aboriginum, aut aruspices Sabinorum, aut exules Corinthiorum, aut servos vernasque Tuscorum, aut, quod honoratissimum nomen fuit inter haec, Superbos; atque ut ipsi ferunt conditores suos lupae uberibus altos, sic omnem illum populum luporum animos inexplebiles sanguinis, atque imperii divitiarumque avidos ac ieiunos habere.

7. Se autem, seu nobilitate illis conparetur, clariorem illa conluvie convenarum esse, qui paternos maiores suos a Cyro Darioque, conditoribus Persici regni, maternos a magno Alexandro ac Nicatore Seleuco, conditoribus imperii Macedonici, referat, seu populus illorum conferatur suo, earum se gentium esse, quae non modo Romano imperio sint pares, sed Macedonico quoque obstiterint. Nullam subiectarum sibi gentium expertam peregrina imperia; nullis umquam nisi domesticis regibus paruisse, Cappadociam velint an Paphlagoniam recensere, rursus Pontum an Bithyniam, itemque Armeniam maiorem minoremque; quarum gentium nullam neque Alexander ille, qui totam pacavit Asiam, nec quisquam successorum eius aut posterorum attigisset. Scythiam duos umquam ante se reges non pacare, sed tantum intrare ausos, Darium et Philippum, aegre inde fugam sibi expedisse, unde ipse magnam adversus Romanos partem virium haberet. Multoque se timidius ac diffidentius bella Pontica ingressum, cum ipse rudis ac tiro esset, Scythiae praeter arma virtutemque animi locorum quoque solitudinibus vel frigoribus instructae, per quae denuntiaretur ingens militiae periculum ac labor. Inter quas difficultates ne spes quidem praemii foret ex hoste vago nec tantum pecuniae, sed etiam sedis inope. Nunc se diversam belli condicionem ingredi. Nam neque caelo Asiae esse temperatius aliud, nec solo fertilius nec urbium multitudine amoenius; magnamque temporis partem non ut militiam, sed ut festum diem acturos bello dubium facili magis an ubere, si modo aut proximas regni Attalici opes aut veteres Lydiae Ioniaeque audierint, quas non expugnatum eant, sed possessum; tantumque se avida expectat Asia, ut etiam vocibus vocet: adeo illis odium Romanorum incussit rapacitas proconsulum, sectio publicanorum, calumniae litium. Sequantur se modo fortiter et colligant, quid se duce possit efficere tantus exercitus, quem sine cuiusquam militum auxilio suamet unius opera viderint Cappadociam caeso rege cepisse, qui solus mortalium Pontum omnem Scythiamque pacaverit, quam nemo ante transire tuto atque adire potuit. Nam iustitiae atque liberalitatis suae ne ipsos milites quin experiantur testes refugere et illa indicia habere, quod solus regum non paterna solum, verum etiam externa regna hereditatibus propter munificentiam adquisita possideat, Colchos, Paphlagoniam, Bosphorum.

8. Sic excitatis militibus post annos tres et XX sumpti regni in Romana bella descendit. Atque in Aegypto mortuo rege Ptolomeo ei, qui Cyrenis regnabat, Ptolomeo per legatos regnum et uxor Cleopatra regina, soror ipsius, defertur. Laetus igitur hoc solo Ptolomeus, quod sine certa mine fraternum regnum recepisset, in quod subornari et a matre Cleopatra et favore principum fratris filium cognoverat, ceterum infestus omnibus, statim ubi Alexandriam ingressus est, fautores pueri trucidari iussit. Ipsum quoque die nuptiarum, quibus matrem eius in matrimonium recipiebat, inter apparatus epularum et sollemnia religionum in conplexu matris interficit atque ita torum sororis caede filii eius cruentus ascendit. Post quod non mitior in populares, qui eum in regnum vocaverant, fuit, siquidem peregrinis militibus licentia caedis data omnia sanguine cotidie manabant; ipsam quoque sororem filia eius virgine per vim stuprata et in matrimonium adscita repudiat. Quibus rebus territus populus in diversa labitur patriamque metu mortis exul relinquit. Solus igitur in tanta urbe cum suis relictus Ptolomeus, cum regem se non hominum, sed vacuarum aedium videret edicto peregrinos sollicitat. Quibus confluentibus obvius legatis Romanorum, Scipioni Africano et Spurio Mummio et L. Metello, qui ad inspicienda sociorum regna veniebant, procedit. Sed quam cruentus civibus, tam ridiculus Romanis fuit. Erat enim et vultu deformis et statura brevis et sagina. Ventris non homini, sed beluae similis. Quod foeditatem nimia subtilitas perlucidae vestis augebat, prorsus quasi astu inspicienda praeberentur, quae omni studio occultanda pudibundo viro erant. Post discessum deinde legatorum (quorum Africanus, dum inspicit urbem, spectaculo Alexandrinis fuit) iam etiam peregrino populo invisus cum filio, quem ex sorore susceperat, et cum uxore, matris paelice, metu insidiarum tacitus in exilium proficiscitur contractoque mercennario exercitu bellum sorori pariter ac patriae infert. Arcessitum deinde maximum a Cyrenis filium, ne eum Alexandrini contra se regem crearent, interficit. Tunc populus statuas eius et imagines detrahit. Quod factum studio sororis existimans filium, quem ex ea susceperat, interficit, corpusque in membra divisum et in cista conpositum matri die natalis eius inter epulas offerri curat. Quae res non reginae tantum, verum etiam universae civitati acerba et luctuosa fuit tantumque maerorem festivissimo convivio intulit, ut regia omnis repentino luctu incenderetur. Verso igitur studio principum ab epulis in exsequias membra lacera populo ostendunt et quid sperare de rege suo debeant, filii caede demonstrant.

9. Finito luctu orbitatis Cleopatra, cum urgeri se fraterno bello videret, auxilium a Demetrio, rege Syriae, per legatos petit, cuius et ipsius varii et memorabiles casus fuere. Namque Demetrius, sicut supra dictum est, cum bellum Parthis intulisset et multis congressionibus victor fuisset, repente insidiis circumventus amisso exercitu capitur. Cui Arsacides, Parthorum rex, magno et regio animo misso in Hyrcaniam non cultum tantum regium praestitit, sed et filiam in matrimonium dedit regnumque Syriae, quod per absentiam eius Trypho occupaverat, restituturum promittit. Post huius mortem desperato reditu non ferens captivitatem Demetrius, privatam etsi opulentam vitam pertaesus, tacitus in regnum fugam meditatur. Hortator illi et comes Callimander amicus erat, qui post captivitatem eius a Syria per Arabiae deserta ducibus pecunia conparatis Parthico habitu Babyloniam pervenerat. Sed fugientem Phrahates, qui Arsacidae successerat, equitum celeritate per conpendiosos tramites occupatum retrahit. Ut est deductus ad regem, Callimandro quidem non tantum venia, verum etiam praemium fidei datum, Demetrium autem et graviter castigatum ad coniugem in Hyrcaniam remittit artioribusque custodiis observari iubet. Interiecto deinde tempore, cum fidem illi etiam suscepti liberi facerent, eodem amico comite repetita fuga est, sed pari infelicitate prope fines regni sui deprehenditur ac denuo perductus ad regem ut invisus a conspectu submovetur. Tunc quoque uxori et liberis donatus in Hyrcaniam, poenalem sibi civitatem, remittitur talisque aureis in exprobrationem puerilis levitatis donatur. Sed hanc Parthorum tam mitem in Demetrium clementiam non misericordia gentis faciebat nec respectus cognationis, sed quod Syriae regnum adfectabant usuri Demetrio adversus Antiochum fratrem, prout res vel tempus vel fortuna belli exegisset.

10. His auditis Antiochus occupandum bellum ratus exercitum, quem multis finitimorum bellis induraverat, adversus Parthos ducit. Sed per luxuriam non minor apparatus quam militiae fuit, quippe octoginta milia armatorum secuta sunt trecenta lixarum, ex quibus cocorum pistorum maior numerus fuit. Argenti certe aurique tantum, ut etiam gregarii milites auro caligas figerent proculcarentque materiam, cuius amore populi ferro dimicant. Culinarum quoque argentea instrumenta fuere, prorsus quasi ad epulas, non ad bellum pergerent. Advenienti Antiocho multi orientales reges occurrere tradentes se regnaque sua cum exsecratione superbiae Parthicae. Nec mora congressioni fuit. Antiochus tribus proeliis victor cum Babyloniam occupasset, Magnus haberi coepit. Itaque ad eum omnibus populis deficientibus nihil Parthis reliqui praeter patrios fines fuit. Tunc Phrahates Demetrium in Syriam ad occupandum regnum cum Parthico praesidio mittit, ut eo pacto Antiochus ad sua tuenda a Parthia revocaretur. Interim, quoniam viribus non poterat, insidiis Antiochum ubique temptabat. Propter multitudinem hominum exercitum suum Antiochus per civitates in hiberna diviserat, quae res exitii causa fuit. Nam cum gravari se copiarum praebitione et iniuriis militum civitates viderent, ad Parthos deficiunt et die statuta omnes apud se divisum exercitum per insidias, ne invicem ferre auxilia possent, adgrediuntur. Quae cum nuntiata Antiocho essent, auxilium proximis laturus cum ea manu, quae secum hiemabat, progreditur. In itinere obvium regem Parthorum habuit, adversus quem fortius quam exercitus eius dimicavit. Ad postremum tamen, cum virtute hostes vincerent, metu suorum desertus occiditur, cui Phrahates exequias regio more fecit filiamque Demetrii, quam secum Antiochus advexerat, captus amore virginis uxorem duxit. Paenitere deinde dimissi Demetrii coepit; ad quem retrahendum cum turmas equitum festinato misisset, Demetrium hoc ipsum metuentem iam in regno missi invenerunt frustraque omnia conati ad regem suum reversi sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License