IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
4. Post mortem Alexandri Magni cum inter successores eius Orientis regna dividerentur, nullo Macedonum dignante Parthorum imperium Staganori, externo socio, traditur. Postea diductis Macedonibus in bellum civile cum ceteris superioris Asiae populis Eumenen secuti sunt, quo victo ad Antigonum transiere. Post hunc a Nicatore Seleuco ac mox ab Antiocho et successoribus eius possessi, a cuius pronepote Seleuco primum defecere primo Punico bello, L. Manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus. Huius defectionis inpunitatem illis duorum fratrum regum, Seleuci et Antiochi, discordia dedit, qui dum invicem eripere sibi regnum volunt, persequi defectores omiserunt. Eodem tempore etiam Theodotus, mille urbium Bactrianarum praefectus, defecit regemque se appellari iussit, quod exemplum secuti totius Orientis populi a Macedonibus defecere. Erat eo tempore Arsaces, vir sicut incertae originis, ita virtutis expertae. Hic solitus latrociniis et rapto vivere accepta opinione Seleucum a Gallis in Asia victum, solutus regis metu, cum praedonum manu Parthos ingressus praefectum eorum Andragoran oppressit sublatoque eo imperium gentis invasit. Non magno deinde post tempore Hyrcanorum quoque regnum occupavit, atque ita duarum civitatium imperio praeditus grandem exercitum parat metu cum Seleuci et Theodoti, Bactrianorum regis. Sed cito morte Theodoti metu liberatus cum filio eius, et ipso Theodoto, foedus ac pacem fecit, nec multo post cum Seleuco rege ad defectores persequendos veniente congressus victor fuit; quem diem Parthi exinde sollemnem velut initium libertatis observant.
5. Revocato deinde Seleuco novis motibus in Asiam dato laxamento regnum Parthicum format, militem legit, castella munit, civitates firmat; urbem quoque nomine Daram in monte Apaorteno condit, cuius loci ea condicio est, ut neque munitius quicquam esse neque amoenius possit. Ita enim et praeruptis rupibus undique cingitur, ut tutela loci nullis defensoribus egeat, et soli circumiacentis tanta ubertas, ut propriis opibus expleatur; fontium ac silvarum ea copia est, ut et aquarum abundantia inrigetur et venationum voluptatibus exornetur. Sic Arsaces quaesito simul constitutoque regno non minus memorabilis Parthis quam Persis Cyrus, Macedonibus Alexander, Romanis Romulus matura senectute decedit, cuius memoriae hunc honorem Parthi tribuerent, ut omnes exinde reges suos Arsacis nomine nuncupent. Huius filius et successor regni, Arsaces et ipse nomine, adversus Antiochum, Seleuci filium, centum milibus peditum et XX milibus equitum instructum mira virtute pugnavit; ad postremum in societatem eius adsumptus est. Tertius Parthis rex Priapatius fuit, sed et ipse Arsaces dictus. Nam sicut supra dictum est, omnes reges suos hoc nomine, sicuti Romani Caesares Augustosque, cognominavere. Hic actis in regno XV annis decessit relictis duobus filiis, Mithridate et Phrahate. Quorum maior Phrahates, more gentis heres regni, Mardos, validam gentem, bello domuit nec multo post decessit pluribus filiis relictis, quibus praeteritis fratri potissimum Mithridati, insignis virtutis viro, reliquit imperium, plus regio quam patrio deberi nomini ratus potiusque patriae quam liberis consulendum.
6. Eodem ferme tempore, sicut in Parthis Mithridates, ita in Bactris Eucratides, magni uterque viri, regna ineunt. Sed Parthorum fortuna felicior ad summum hoc duce imperii fastigium eos perduxit. Bactriani autem per varia bella iactati non regnum tantum, verum etiam libertatem amiserunt, siquidem Sogdianorum et Arachotorum et Drancarum et Areorum Indorumque bellis fatigati ad postremum ab Invalidioribus Parthis velut exsangues oppressi sunt. Multa tamen Eucratides bella magna virtute gessit, quibus adtritus cum obsidionem Demetrii, regis Indorum, pateretur, cum CCC militibus LX milia hostium adsiduis eruptionibus vicit. Quinto itaque mense liberatus Indiam in potestatem redegit. Unde cum se reciperet, a filio, quem socium regni fecerat, in itinere interficitur, qui non dissimulato parricidio, velut hostem, non patrem interfecisset, et per sanguinem eius currum egit et corpus abici insepultum iussit. Dum haec apud Bactros geruntur, interim inter Parthos et Medos bellum oritur. Cum varius utriusque populi casus fuisset, ad Postremum victoria penes Parthos fuit. His viribus auctus Mithridates Mediae Bacasin praeponit, ipse in Hyrcaniam proficiscitur. Unde reversus bellum cum Elymaeorum rege gessit, quo victo hanc quoque gentem regno adiecit imperiumque Parthorum a monte Caucaso multis populis in dicionem redactis usque flumen Euphraten protulit. Atque ita adversa valetudine adreptus, non minor Arsace proavo, gloriosa senectute decedit.