Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER II

Capp. I-III

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER II

Capp. I-III

1. In relatione rerum ab Scythis gestarum, quae satis amplae magnificaeque fuerunt, principium ab origine repetendum est. Non enim minus inlustria initia quam imperium habuere, nec virorum magis quam feminarum virtutibus claruere, quippe cum ipsi Parthos Bactrianosque, feminae autem eorum Amazonum regna condiderint, prorsus ut res gestas virorum mulierumque considerantibus incertum sit, uter apud eos sexus inlustrior fuerit. Scytharum gens antiquissima semper habita, quamquam inter Scythas et Aegyptios diu contentio de generis vetustate fuerit Aegyptiis praedicantibus, initio rerum cum aliae terrae nimio fervore solis arderent, aliae rigerent frigoris immanitate, ita ut non modo primae generare homines, sed ne advenas quidem recipere ac tueri possent, priusquam adversus calorem vel frigus velamenta corporis invenirentur vel locorum vitia quaesitis arte remediis mollirentur, Aegyptum ita temperatam semper fuisse, ut neque hiberna frigora nec aestivi solis ardores incolas eius premerent, solum ita fecundum, ut alimentorum usum hominum nulla terra feracior fuerit. Iure igitur ibi primum homines natos videri debere, ubi educari facillime possent. Contra Scythae caeli temperamentum nullum esse vetustatis argumentum putabant. Quippe naturam, cum primum incrementa caloris ac frigoris distinxit, statim ad locorum patientiam animalia quoque generasse;sed et arborum ac frugum pro regionum condicione apte genera variata. Et quanto Scythis sit caelum asperius quam Aegyptiis, tanto et corpora et ingenia esse duriora. Ceterum si mundi, quae nunc partes sunt, aliquando unitas fuit, sive inluvies aquarum principio rerum terras obrutas tenuit, sive ignis, qui et mundum genuit, cuncta possedit, utriusque primordii Scythas origine praestare. Nam si ignis prima possessio rerum fuit, qui paulatim extinctus sedem terris dedit, nullam prius quam septemtrionalem partem hiemis rigore sub igne secretam, adeo ut nunc quoque nulla magis rigeat frigoribus; Aegyptum vero et totum Orientem tardissime temperatum, quippe qui etiam nunc torrenti calore solis exaestuet. Quodsi omnes quondam terrae submersae profundo fuerunt, profecto editissimam quamque partem decurrentibus aquis primum detectam, humillimo autem solo eandem aquam diutissime immoratam; et quanto prior quaeque pars terrarum siccata sit, tanto prius animalia generare coepisse. Porro Scythiam adeo editiorem omnibus terris esse, ut cuncta flumina ibi natam in Maeotim, tum deinde in Ponticum et Aegyptium mare decurrant; Aegyptum autem, quae tot regum, tot saeculorum cura inpensaque munita sit et adversum vim incurrentium aquarum tantis structa molibus, tot fossis concisa, ut, cum his , illis recipiantur aquae, nihilo minus coli nisi excluso Nilo non potuerit, nec possit videri hominum vetustate ultima, quae aggerationibus regum sive Nili trahentis limum terrarum recentissima videatur. His igitur argumentis superatis Aegyptiis antiquiores semper Scythae visi.

2. Scythia autem in orientem porrecta includitur ab uno latere Ponto, ab altero montibus Riphaeis, a tergo Asia et Phasi flumine. Multum in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines. Neque enim agrum exercent, nec domus illis ulla aut tectum aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus et per incultas solitudines errare solitis. Uxores liberosque secum in plaustris vehunt, quibus coriis imbrium hiemisque causa tectis pro domibus utuntur. Iustitia gentis ingeniis culta, non legibus. Nullum scelus apud eos furto gravius: quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus quid inter silvas superesset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales adpetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanae his usus ac vestium ignotus et quamquam continuis frigoribus urantur, pellibus tamen ferinis ac murinis utuntur. Haec continentia illis morum quoque iustitiam edidit, nihil alienum concupiscentibus; quippe ibidem divitiarum cupido est, ubi et usus. Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio abstinentiaque alieni foret; profecto non tantum bellorum per omnia saecula terris omnibus continuaretur, neque plus hominum ferrum et arma quam naturalis fatorum condicio raperet, prorsus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare, quod Graeci longa sapientium doctrina praeceptisque philosophorum consequi nequeunt, cultosque mores incultae barbariae conlatione superari. Tanto plus in illis proficit vitiorum ignoratio quam in his cognitio virtutis.

3. Imperium Asiae ter quaesivere; ipsi perpetuo ab alieno imperio aut intacti aut invicti mansere. Darium, regem Persarum, turpi ab Scythia submoverunt fuga, Cyrum cum omni exercitu trucidaverunt, Alexandri Magni ducem Zopyriona pari ratione cum copiis universis deleverunt. Romanorum audivere, non sensere arma. Parthicum et Bactrianum imperium ipsi condiderunt. Gens laboribus et bellis aspera, vires corporum immensae; nihil parare, quod amittere timeant, nihil victores praeter gloriam concupiscunt. Primus Scythis bellum indixit Vezosis, rex Aegyptius, missis prius legationibus, qui hostibus parendi legem dicerent. Sed Scythae iam ante de adventu regis a finitimis certiores facti legatis respondent: tam opulenti populi ducem stolide adversus inopes occupasse bellum, quod magis domi fuerit illi timendum, quod belli certamen anceps, praemia victoriae nulla, damna manifesta sint. Igitur non exspectaturos Scythas, dum ad se veniatur, cum tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint, ultroque praedae ituros obviam. Nec dicta res morata. Quos cum tanta celeritate advenire rex didicisset, in fugam vertitur exercituque cum omni apparatu belli relicto in regnum trepidus se recepit. Scythas ab Aegypto paludes prohibuere. Inde reversi Asiam perdomitam vectigalem fecere, modico tributo magis in titulum imperii quam in victoriae praemium inposito. XV annis pacandae Asiae immorati uxorum flagitatione revocantur, per legatos denuntiantibus, ni redeant, subolem se ex finitimis quaesituras nec passuras, ut in posteritatem Scytharum genus per feminas intercidat. His igitur Asia per mille quingentos annos vectigalis fuit. Pendendi tributi finem Ninus, rex Assyriorum, inposuit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License