Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER II

Capp. X-XII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. X-XII

10. Interea et Darius, cum bellum restauraret, in ipso apparatu decedit, relictis multis filiis et in regno et ante regnum susceptis. Ex his Ariamenes maximus natu aetatis privilegio regnum sibi vindicabat, quod ius et ordo nascendi et natura ipsa gentibus dedit. Porro Xerxes controversiam non de ordine, sed de nascendi felicitate referebat; nam Ariamenen primum quidem Dario, sed privato provenisse; se regi primum natum. Fratres itaque suos, qui ante geniti essent, privatum patrimonium, quod eo tempore Darius habuisset, non regnum vindicare sibi posse; se esse, quem primum in regno iam rex pater sustulerit. Huc accedere, quod Ariamenes non patre antum, sed e matre privatae adhuc fortunae, avo quoque materno privato procreatus sit; se vero et matre regina natum et patrem non nisi regem vidisse, avum quoque maternum Cyrum se regem habuisse, non heredem, sed conditorem tanti regni. Ita etsi in aequo iure utrumque fratrem pater reliquisset, materno tamen se iure et avito vincere. Hoc certamen concordi animo ad patruum suum Artaphernen veluti ad domesticum iudicem deferunt, qui domi cognita causa Xerxen praeposuit; adeoque fraterna contentio fuit, ut nec victor insultaverit nec victus doluerit ipsoque litis tempore munera invicem miserint, iucunda quoque inter se, non solum credula convivia habuerint, iudicium quoque ipsum sine arbitris, sine convicio fuerit. Tanto moderatius tum fratres inter se maxima regna dividebant, quam nunc exigua patrimonia partiuntur.
Igitur Xerxes bellum a patre coeptum adversus Graeciam quinquennium instruxit. Quod ubi primum didicit Demaratus, rex Lacedaemoniorum, qui apud Xerxen exsulabat, amicior patriae post fugam, quam regi post beneficia, ne inopinato bello opprimerentur, omnia in tabellis ligneis magistratibus praescribit easdemque cera superinducta delet, ne aut scriptura sine tegmine indicium daret aut recens cera dolum proderet, fido deinde servo perferendas tradit iusso magistratibus Spartanorum tradere. Quibus perlatis Lacedaemone quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum aliquid viderent nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto esset occultior putabant. Haerentibus in coniectura viris soror regis Leonidae consilium scribentis invenit. Erasa igitur cera belli consilia deteguntur. Iam Xerxes septingenta milia de regno armaverat et trecenta milia de auxiliis, ut non immerito proditum sit, flumina ab exercitu eius siccata Graeciamque omnem vix capere exercitum eius potuisse. Naves quoque rostratas mille ducentas, onerarias autem tria milia numero habuisse dicitur. Huic tanto agmini dux defuit. Ceterum si regem spectes, divitias, non ducem laudes; quarum tanta copia in regno eius fuit, ut, cum flumina multitudine consumerentur, opes tamen regiae superessent. Ipse autem primus in fuga, postremus in proelio semper visus est, in periculis timidus, sic ubi metus abesset, inflatus; denique ante experimentum belli fiducia virium veluti naturae ipsius dominus et montes in planum deducebat et convexa vallium aequabat et quaedam maria pontibus sternebat, quaedam ad navigationis commodum per conpendium ducebat.

11. Cuius introitus in Graeciam quam terribilis, tam turpis ac foedus discessus fuit. Namque cum Leonida, rex Spartanorum, cum IV milibus militum angustias Thermopylarum occupasset, Xerxes contenptu paucitatis eos pugnam capessere iubet, quorum cognati Marathonia pugna interfecti fuerant. Qui dum ulcisci suos quaerunt, principium cladis fuere; succedente dein inutili turba maior caedes editur. Triduo ibi cum dolore et indignatione Persarum dimicatum. Quarta die cum nuntiatum esset Leonidae a XX milibus hostium summum cacumen teneri, tum hortatur socios, recedant et se ad meliora patriae tempora reservent, sibi cum Spartanis fortunam experiendam; plura patriae quam vitae debere, ceteros ad praesidia Graeciae servandos. Audito regis imperio discessere ceteri, soli Lacedaemonii remanserunt. Initio huius belli sciscitantibus Delphis oracula responsum fuerat, aut regi Spartanorum aut urbi cadendum. Et idcirco rex Leonidas, cum in bellum proficisceretur, ita suos firmaverat, ut ire se parato ad moriendum animo scirent angustiasque propterea occupaverat, ut cum paucis aut maiore gloria vinceret aut minore damno rei publicae caderet. Dimissis igitur sociis hortatur Spartanos, meminerint qualitercumque proeliatis cadendum esse; caverent, ne fortius mansisse quam dimicasse videantur; nec exspectandum, ut ab hoste circumvenirentur, sed dum nox occasionem daret, securis et laetis superveniendum; nusquam victores honestius quam in castris hostium perituros. Nihil erat difficile persuadere persuasis mori: statim arma capiunt et sescenti viri castra quingentorum milium inrumpunt statimque regis praetorium petunt, aut cum illo aut, si ipsi oppressi essent, in ipsius potissimum sede morituri. Tumultus totis castris oritur. Spartani, postquam regem non inveniunt, per omnia castra victores vagantur; caedunt sternuntque omnia, ut qui sciunt se pugnare non spe victoriae, sed in mortis ultionem. Proelium a principio noctis in maiorem partem diei tractum. Ad postremum non victi, sed vincendo fatigati inter ingentes stratorum hostium catervas occiderunt. Xerxes duobus vulneribus terrestri proelio acceptis experiri maris fortunam statuit.

12. Sed Atheniensium dux Themistocles cum animadvertisset Ionas, propter quos bellum Persarum susceperunt, in auxilium regis classe venisse, sollicitare eos in partes suas statuit, et cum conloquendi copiam non haberet, quo applicituri erant, symbolos proponi et saxis proscribi curat: "Quae vos, Iones, dementia tenet? Quod facinus agitatis? Bellum inferre olim conditoribus vestris, nuper etiam vindicibus cogitatis? An ideo moenia vestra condidimus, ut essent qui nostra delerent? Quid si non haec et Dario prius et nunc Xerxi belli causa nobiscum foret, quod vos in haec castra vestra ex ista obsidione transitis? Aut si hoc parum tutum est, at vos commisso proelio ite cessim, inhibite remis et a bello discedite". Ante navalis proelii congressionem miserat Xerxes IV milia armatorum Delphos ad templum Apollinis diripiendum, prorsus quasi non cum Graecis tantum, sed et cum diis immortalibus bellum gereret; quae manus tota imbribus et fulminibus deleta est, ut intellegeret, quam nullae essent hominum adversum deos vires. Post haec Thespiades et Plataeas et Athenas vacuas hominibus incendit, et quoniam ferro in homines non poterat, in aedificia igne grassatur. Namque Athenienses post pugnam Marathoniam praemonente Themistocle, victoriam illam de Persis non finem, sed causam maioris belli fore, CC naves fabricaverunt. Adventante igitur Xerxe consulentibus Delphis oraculum responsum fuerat, salutem muris ligneis tuerentur. Themistocles navium praesidium demonstratum ratus persuadet omnibus, patriam municipes esse, non moenia, civitatemque non in aedificiis, sed in civibus positam; melius itaque salutem navibus quam urbi commissuros; huius sententiae etiam deum auctorem esse. Probato consilio coniuges liberosque cum pretiosissimis rebus abditis insulis relicta urbe demandant; ipsi naves armati conscendunt. Exemplum Atheniensium et aliae urbes imitatae. Itaque cum adunata omnis sociorum classis et intenta in bellum navale esset angustiasque Salaminii freti, ne circumveniri a multitudine posset, occupassent, dissensio inter civitatum principes oritur. Qui cum deserto bello ad sua tuenda dilabi vellent, timens Themistocles, ne discessu sociorum vires minuerentur, per servum fidum Xerxi nuntiat, uno in loco eum contractam Graeciam capere facillime posse. Quodsi civitates, quae iam abire vellent, dissipentur, maiore labore ei singulas consectandas. Hoc dolo inpellit regem signum pugnae dare. Graeci quoque adventu hostium occupati proelium conlatis viribus capessunt. Interea rex velut spectator pugnae cum parte navium in litore remanet. Artemisia autem, regina Halicarnasi, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces bellum acerrime ciebat, quippe ut in viro muliebrem timorem, ita in muliere virilem audaciam cerneres. Cum anceps proelium esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis pugnae se paulatim subtrahere coeperunt; quorum defectio animos ceterorum fregit. Itaque circumspicientes fugam pelluntur Persae et mox proelio victi in fugam vertuntur. In qua trepidatione multae captae naves, multae mersae; plures tamen non minus saevitiam regis, quam hostem timentes domum dilabuntur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License