Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER II

Capp. XIII-XV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. XIII-XV

13. Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxen Mardonius adgreditur. Hortatur ut in regnum abeat, ne quid seditionis moveat fama adversi belli et in maius, sicuti mos est, omnia extollens;; sibi CCC milia armatorum lecta ex omnibus copiis relinquat, qua manu aut cum gloria eius perdomiturum se Graeciam aut, si aliter eventus ferat, sine eiusdem infamia hostibus cessurum. Probato consilio Mardonio exercitus traditur; reliquas copias rex ipse deducere in regnum parat. Sed Graeci audita regis fuga consilium ineunt pontis interrumpendi, quem ille Abydo veluti victor maris fecerat, ut intercluso reditu aut cum exercitu deleretur aut desperatione rerum pacem victus petere cogeretur. Sed Themistocles timens, ne interclusi hostes desperationem in virtutem verterent et iter, quod aliter non pateret, ferro patefacerent (satis multos hostes in Graecia remanere dictitans, nec augeri numerum retinendo oportere) cum vincere consilio ceteros non posset, eundem servum ad Xerxen mittit certioremque consilii facit et occupare transitum maturata fuga iubet. Ille perculsus nuntio tradit ducibus milites perducendos; ipse cum paucis Abydum contendit. Ubi cum solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset, piscatoria scapha trepidus traiecit. Erat res spectaculo digna et aestimatione sortis humanae, rerum varietate miranda in exiguo latentem videre navigio, quem paulo ante vix aequor omne capiebat, carentem omni etiam servorum ministerio, cuius exercitus propter multitudinem terris graves erant. Nec pedestribus copiis, quas ducibus adsignaverat, felicius iter fuit, siquidem cotidiano labori (neque enim ulla est metuentibus quies) etiam fames accesserat. Multorum deinde dierum inopia contraxerat et pestem, tantaque foeditas morientium fuit, ut viae cadaveribus implerentur alitesque et bestiae escae inlecebris sollicitae exercitum sequerentur.

14. Interim Mardonius in Graecia Olynthum expugnat. Athenienses quoque in spem pacis amicitiamque regis sollicitat, spondens incensae eorum urbis etiam in maius restitutionem. Postquam nullo pretio libertatem his venalem videt, incensis quae aedificare coeperat, copias in Boeotiam transfert. Eo et Graecorum exercitus, qui centum milium fuit, secutus est ibique proelium commissum. Sed fortuna regis cum duce mutata non est. Nam victus Mardonius veluti ex naufragio cum paucis profugit. Castra referta regalis opulentiae capta. Unde primum Graecos diviso inter se auro Persico divitiarum luxuria coepit. Eodem forte die, quo Mardonii copiae deletae sunt, etiam navali proelio in Asia sub monte Mycale adversus Persas dimicatum est. Ibi ante congressionem, cum classes ex adverso starent, fama ad utrumque exercitum venit, Graecos et Mardonii copias occidione cecidisse. Tantam famae velocitatem fuisse, ut, cum matutino tempore proelium in Boeotia commissum sit, meridianis horis in Asiam per tot maria et tantum spatii tam brevi horarum momento de victoria nuntiatum sit. Confecto bello, cum de praemiis civitatium ageretur, omnium iudicio Atheniensium virtus ceteris praelata. Inter duces quoque Themistocles princeps civitatum testimonio iudicatus gloriam patriae suae auxit.

15. Igitur Athenienses aucti et praemiis belli et gloria urbem ex integro condere moliuntur. Cum moenia maiora conplexi fuissent, suspecti esse Lacedaemoniis coepere reputantibus, quibus ruina urbis tantum incrementi dedisset, quantum sit datura munita civitas. Mittunt ergo legatos, qui monerent, ne munimenta hostibus et receptacula futuri belli exstruant. Themistocles ut vidit spei urbis invideri, non existimans abrupte agendum, respondit legatis, ituros Lacedaemonem, qui de ea re pariter cum illis consulant. Sic dimissis Spartanis hortatur suos, opus maturent. Dein ipse interiecto tempore in legatione proficiscitur, et nunc in itinere infirmitate simulata, nunc tarditatem collegarum accusans, sine quibus agi iure nihil posset, diem de die proferendo spatium consummando operi quaerebat; cum interim nuntiatur Spartanis opus Athenis maturari, propter quod denuo legatos mittunt ad inspiciendam rem. Tum Themistocles per servum magistratibus scribit Atheniensium, legatos vinciant pignusque teneant, ne in se gravius consulatur. Adiit deinde contionem Lacedaemoniorum, indicat permunitas Athenas esse et posse iam inlatum bellum non armis tantum, sed etiam muris sustinere; si quid ob eam rem de se crudelius statuerent, legatos eorum in hoc pignus Athenis retentos. Graviter deinde castigavit eos, quod non virtute, sed imbecillitate sociorum potentiam quaererent. Sic dimissus veluti triumphatis Spartanis a civibus excipitur.
Post haec Spartani, ne vires otio corrumperent et ut bis inlatum a Persis Graeciae bellum ulciscerentur, ultro fines eorum populantur. Ducem suo sociorumque exercitui deligunt Pausaniam, qui pro ducatu regnum Graeciae adfectans proditionis praemium cum Xerxe nuptias filiae eius paciscitur redditis captivis, ut fides regis aliquo beneficio obstringeretur. Scribit praeterea Xerxi, quoscumque ad se nuntios misisset, interficeret, ne res loquacitate hominum proderetur. Sed dux Atheniensium Aristides, belli socius, collegae conatibus obviam eundo, simul et in rem sapienter consulendo proditionis consilia discussit. Nec multo post accusatus Pausanias damnatur. Igitur Xerxes, cum proditionis dolum publicatum videret, ex integro bellum instituit. Graeci quoque ducem constituunt Cimona Atheniensium, filium Miltiadis, quo duce apud Marathonem pugnatum est, iuvenem, cuius magnitudinem futuram pietatis documenta prodiderunt; quippe patrem ob crimen peculatus in carcerem coniectum ibique defunctum translatis in se vinculis ad sepulturam redemit.
Nec in bello iudicium deligentium fefellit, siquidem non inferior virtutibus patris Xerxen, terrestri navalique bello superatum, trepidum recipere se in regnum coegit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License