IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
7. [Lysander] autem, dux Lacedaemoniorum, rebus feliciter gestis fortunae hostium insultat. Captivas naves cum praeda bellica in triumphi modum ornatas mittit Lacedaemona ac tributarias Atheniensium civitates, quas metus dubiae belli fortunae in fide tenuerat, voluntarias recipit, nec aliud dicionis Atheniensium praeter urbem ipsam relinquit. Quae cuncta cum Athenis nuntiata essent, omnes relictis domibus per urbem discurrere pavidi, alius alium sciscitari, auctorem nuntii requirere; non pueros inprudentia, non senes debilitas, non mulieres sexus inbecillitas domi tenet: adeo ad omnem aetatem tanti mali sensus penetraverat. in foro deinde coeunt atque ibi perpeti nocte fortunam publicam questibus iterant. Alii fratres aut filios aut parentes deflent; cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum privatis casibus querelam publicam miscent: iam se ipsos, iam ipsam patriam perituram miserioremque incolumium quam amissorum fortunam iudicantes; sibi quisque ante oculos obsidionem, famem et superbum victoremque hostem proponentes; iam ruinam urbis et incendia, iam omnium captivitatem et miserrimam servitutem recordantes; feliciores prorsus priores urbis ruinas ducentes, quae incolumibus filiis parentibusque tectorum tantum ruinae taxatae sint. Nunc autem non classem, in quam sicuti pridem confugiant, superesse, non exercitum, cuius virtute servati pulchriora possent moenia exstruere.
8. Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superveniunt et obsidione circumdata obsessos fame urgent. Sciebant enim neque ex advectis copiis multum superesse, et ne novae advehi possent providerant. Quibus malis Athenienses fracti post longam famem et adsidua suorum funera pacem petivere, quae an dari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum. Cum multi delendum Atheniensium nomen urbemque incendio consumendam censerent, negarunt se Spartani ex duobus Graeciae oculis laterum eruturos, pacem polliciti, si demissa Piraeum versus muri bracchia deicerent navesque, quae reliquae forent, traderent, reique publica ex semet ipsis XXX rectores acciperent. In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro tradiderunt. Insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii, regis Persarum, et exsilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit. Mutato statu Athenarum etiam civium condicio mutatur. XXX rectores rei publicae constituuntur, qui fiunt XXX tyranni. Quippe a principio tria milia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot cladibus prope nec civium superferat, et quasi parvus hic ad continendam civitatem exercitus esset, septingentos milites a victoribus accipiunt. Caedes deinde civium ab Alcibiade auspicantur, ne iterum rem publicam sub obtentu liberationis invederet. Quem cum profectum ad Artaxerxen, Persarum regem, conperissent, citato itinere miserunt, qui eum interciperent; a quibus occupatus, cum occidi aperte non posset, vivus in cubiculo, in quo dormiebat, crematus est.
9. Liberati hoc ultoris metu tyranni miseras urbis reliquias caedibus et rapinis exhauriunt. Quod cum displicere uni ex numero suo, Therameni, didicissent, ipsum quoque ad terrorem omnium interficiunt. Fit igitur ex urbe passim omnium fuga, repleturque Graecia Atheniensium exsulibus. Quod etiam ipsum auxilium cum miseris eriperetur (nam Lacedaemoniorum edicto civitates exsules recipere prohibebantur), omnes se Argos et Thebas contulere; ibi non solum tutum exsilium egerunt, verum etiam spem reciperandae patriae receperunt. Erat inter exsules Thrasybulus, vir strenuus et domi nobilis, qui audendum aliquid pro patria et pro salute communi etiam cum periculo ratus, adunatis exsulibus castellum Phylen Atticorum finium occupat. Nec deerat quarundam civitatum tam crudelis casus miserantium favor. Itaque et Ismenias, Thebanorum princeps, etsi publicis non poterat, privatis tamen viribus adiuvabat, et Lysias, Syracusanus orator, exsul tunc, quingentos milites stipendio suo instructos in auxilium patriae communis eloquentiae misit. Fit itaque asperum proelium. Sed cum hinc pro patria summis viribus, inde pro aliena dominatione securius pugnaretur, tyranni vincuntur. Victi in urbem refugerunt, quam exhaustam caedibus suis etiam armis spoliant. Deinde cum omnes Athenienses proditionis suspectos haberent, demigrare eos ex urbe iubent et in bracchiis muri, quae diruta fuerant, habitare, extraneis militibus imperium tuentes. Post haec Thrasybulum corrumpere imperii societatem pollicentes conantur. Quod cum non contigisset, auxilia a Lacedaemoniis petivere, quibus accitis iterato proeliantur. In eo bello Critias et Hippolochus, omnium tyrannorum saevissimi, cadunt.