Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER V

Capp. X-XI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. X-XI

10. Ceteris victis cum exercitus eorum, ex quibus maior pars Atheniensium erat, fugeret, magna voce Thrasybulus exclamat: cur se victorem fugiant potius quam ut vindicem communis libertatis adiuvent? Civium illam meminerint aciem, non hostium esse; nec se ideo arma cepisse, ut aliqua victis adimat, sed ut adempta restituat; XXX se dominis, non civitati bellum inferre. Admonet deinde cognationis, legum, sacrorum, tum vetusti per tot bella commilitii, orat misereantur exsulum civium, si tam patienter ipsi serviant; reddant sibi patriam, accipiant libertatem. His vocibus tantum promotum est, ut reversus in urbem exercitus XXX tyrannos emigrare Eleusinam iuberet, substitutis decem, qui rem publicam regerent; qui nihil exemplo prioris dominationis territi eandem viam crudelitatis adgressi sunt. Dum haec aguntur, nuntiatur Lacedaemone in bellum Athenienses exarsisse; ad quod comprimendum Pausanias rex mittitur. Qui misericordia exsulis populi permotus patriam miseris civibus restituit et decem tyrannos ex urbe Eleusinam emigrare ad ceteros iubet. Quibus rebus cum pax statuta esset, interiectis diebus repente tyranni non minus restitutos exsules quam se in exsilium actos indignantur, quasi vero aliorum libertas sua servitus esset, et bellum Atheniensibus inferunt. Sed ad conloquium veluti dominationem recepturi progressi per insidias conprehensi ut pacis victimae trucidantur. Populus, quem emigrare iusserant, in urbem revocatur. Atque ita per multa membra civitas dissipata in unum tandem corpus redigitur, et ne qua dissensio ex ante actis nasceretur, omnes iure iurando obstringuntur, discordiarum oblivionem fore. Interea Thebani Corinthiique legatos ad Lacedaemonios mittunt, qui ex manubiis portionem praedae communis belli periculique peterent. Quibus negatis non quidem aperte bellum adversus Lacedaemonios decernunt, sed tacitis animis tantam iram concipiunt, ut subesse bellum intellegi posset.

11. Eodem forte tempore Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. Regnum Artaxerxi, Cyro civitates, quarum praefectus erat, testamento legavit. Sed Cyro iudicium patris iniuria videbatur; itaque occulte adversus fratrem bellum parabat. Quod cum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem it innocentiam dissimulatione belli simulantem conpedibus aureis vinxit interfecissetque, ni mater prohibuisset. Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, sed aperta professione parare coepit; auxilia undique contrahit. Lacedaemonii memores Atheniensi bello enixa eius opera adiutos, velut ignorantes contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mittenda, ubi res eius exegisset, quaerentes apud Cyrum gratiam et apud Artaxerxen, si vicisset, veniae patrocinia, cum adversus eum aperte decrevissent. Sed cum in bello fors proelii utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre vulneratur; quem cum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus a cohorte regia oppressus interficitur. Sic victor Artaxerxes et praeda fraterni belli et exercitu potitur. In eo proelio decem milia Graecorum in auxilio Cyri fuere, quae et in cornu, in quo steterant, vicerunt et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu vinci neque dolo capi potuerunt; revertentesque inter tot indomitas nationes et barbaras gentes per tanta itineris spatia virtute se usque terminos patriae defenderunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License