Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER VIII

Capp. I-III

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER VIII

Capp. I-III

1. Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt. Quippe in mutuum exitium sine modo ruentes omnibus perire, quod singulae amitterent, non nisi oppressae senserunt; siquidem Philippus, rex Macedoniae, velut e specula quadam libertati omnium insidiatus, dum contentiones civitatum alit auxilium inferioribus ferendo, victos pariter victoresque subire regiam servitutem coegit. Causa et origo huius mali Thebani fuere, qui cum rerum potirentur, secundam fortunam inbecillo animo ferentes victos armis Lacedaemonios et Phocenses, quasi Parva supplicia caedibus et rapinis luissent, apud commune Graeciae concilium superbe accusaverunt. Lacedaemoniis crimini datum, quod arcem Thebanam indutiarum tempore occupassent, Phocensibus, quod Boeotiam depopulati essent: prorsus quasi post arma et bellum locum legibus reliquissent. Cum iudicium arbitrio victorum exerceretur, tanta pecunia damnantur, quanta exsolvi non posset. Igitur Phocenses cum agris, liberis coniugibusque privarentur, desperatis rebus Philomelo quodam duce veluti deo irascentes templum Apollinis Delphis occupavere. Inde auro et pecunia divites conducto mercennario milite bellum Thebanis intulerunt. Factum Phocensium, tametsi omnes execrarentur propter sacrilegium, plus tamen invidiae Thebanis, a quibus ad hanc necessitatem conpulsi fuerant, quam ipsis intulit. Itaque auxiliariis et ab Atheniensibus et a Lacedaemoniis missa. Prima igitur congressione Philomelus Thebanos castris exuit. Sequenti proelio primus inter confertissimos dimicans cecidit et sacrilegii poenas impio sanguine luit. In huius locum dux Onomarchus creatur.

2. Adversus quem Thebani Thessalique non ex civibus suis, ne victoris potentiam ferre non possent, sed Philippum, Macedoniae regem, ducem eligunt et externae dominationi, quam in suis timuerunt, sponte succedunt. Igitur Philippus, quasi sacrilegii, non Thebanorum ultor esset, omnes milites coronas laureas sumere iubet, atque ita veluti deo duce in proelium pergit. Phocenses insignibus dei conspectis conscientia delictorum territi abiectis armis fugam capessunt, poenasque violatae religionis sanguine et caedibus suis pendunt. Incredibile quantum ea res apud omnes nationes Philippo gloriae dedit; illum vindicem sacrilegii, illum ultorem religionum; quod orbis viribus expiari debuit, solum qui piacula exigeret extitisse. Dignum itaque qui a diis proximus habeatur, per quem deorum maiestas vindicata sit. Sed Athenienses audito belli eventu, ne in Graeciam Philippus transiret, angustias Thermopylarum pari ratione sicuti antea advenientibus Persis occupavere, sed nequaquam simili aut virtute aut causa: siquidem tunc pro libertate Graeciae, nunc pro sacrilegio publico, tunc a rapina hostium templa vindicaturi, nunc adversus vindices templorum raptores defensuri; aguntque propugnatores sceleris, cuius turpe erat alios vindices fuisse, immemores prorsus, quod in dubiis rebus suis illo deo etiam consiliorum auctore usi fuerant, quod illo duce tot bella victores inierant, tot urbes auspicato condiderant, tantum imperium terra marique quaesierant, quod nihil sine maiestate numinis eius aut privatae umquam aut publicae rei gesserant. Tantum facinus admisisse ingenia omni doctrina exculta, pulcherrimis legibus institutisque formata, ut quid posthac suscenseri iure barbaris possit non haberent.

3. Sed nec Philippus melioris fidei adversus socios fuit. Quippe veluti timens, ne ab hostibus sacrilegii scelere vinceretur, civitates, quarum paulo ante dux fuerat, quae sub auspiciis eius militaverant, quae gratulatae illi sibique victoriam fuerant, hostiliter occupatas diripuit; coniuges liberosque omnium sub corona vendidit; non deorum immortalium templis, non aedibus sacris, non diis penatibus publicis privatisque, ad quos paulo ante ingressus hospitaliter fuerat, pepercit: prorsus ut non tam sacrilegii ultor extitisse quam sacrilegiorum licentiam quaesisse videretur. Inde veluti rebus egregie gestis in Thraciam traicit, ubi bello pari perfidia gesto captisque per dolum et occisis finitimis regibus universam provinciam imperio Macedoniae adiungit. Deinde ad abolendam invidiae famam, qua insignis praeter ceteros tunc temporis habebatur, per regna mittit et opulentissimas civitates, qui opinionem sererent regem Philippum magna pecunia locare et muros per civitates et fana ac templa facienda, et ut per praecones susceptores sollicitarent. Qui cum in Macedoniam venissent, variis dilationibus frustrati, vim regiae maiestatis timentes taciti proficiscebantur. Post haec Olynthios adgreditur; receperant enim per misericordiam post caedem unius duos fratres eius, quos Philippus ex noverca genitos veluti participes regni interficere gestiebat. Ob hanc igitur causam urbem antiquam et nobilem exscindit et fratres olim destinato supplicio tradit praedaque ingenti pariter et parricidii voto fruitur. Inde, quasi omnia quae agitasset animo ei licerent, auraria in Thessalia, argenti metalla in Thracia occupat, et ne quod ius vel fas inviolatum praetermitteret, piraticam quoque exercere instituit. His ita gestis forte evenit, ut eum fratres duo, reges Thraciae, non contemplatione iustitiae eius, sed invicem metuentes, ne alterius viribus accederet, disceptationum suarum iudicem eligerent. Sed Philippus more ingenii sui ad iudicium veluti ad bellum inopinantibus fratribus instructo exercitu supervenit regnoque utrumque non iudicis more, sed fraude latronis ac scelere spoliavit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License