IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
1. In Graeciam Philippus cum venisset, sollicitatus paucarum civitatium direptione et ex praeda modicarum urbium quantae opes universarum essent animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit. In cuius emolumentum egregie pertinere ratus, si Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis futurum, in potestatem redegisset, eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. Haec namque urbs condita primo a Pausania, rege Spartanorum, et per septem annos possessa fuit; dein variante victoria nunc Lacedaemoniorum, nunc Atheniensium iuris habita est, quae incerta possessio effecit, ut nemine quasi suam auxiliis iuvante libertatem constantius tueretur. Igitur Philippus longa obsidionis mora exhaustus pecuniae conmercium de piratica mutuatur. Captis itaque CLXX navibus mercium et distractis anhelantem inopiam paululum recreavit. Deinde, ne unius urbis obpugnatione tantus exercitus teneretur, profectus cum fortissimis multas Chersonensi urbes expugnat, filiumque Alexandrum, decem et octo annos natum, ut sub militia patris tirocinii rudimenta deponeret, ad se arcessit. In Scythiam quoque praedandi causa profectus est, more negotiantium inpensas belli alio bello refecturus.
2. Erat eo tempore rex Scytharum Atheas, qui cum bello Histrianorum premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petit, in successionem eum regni Scythiae adoptaturus; cum interim Histrianorum rex decedens et metu belli et auxiliorum necessitate Scythas solvit. Itaque Atheas remissis Macedonibus nuntiari Philippo iubet, neque auxilium eius se petisse neque adoptionem mandasse; nam neque vindicta Macedonum egere Scythas, quibus meliores forent, neque heredem sibi incolumi filio deesse. His auditis Philippus legatos ad Atheam mittit inpensae obsidionis portionem petentes, ne inopia deserere bellum cogatur; quod eo promptius eum facere debere, quod missis a se in auxilium eius militibus ne sumptum quidem viae, non modo officii pretia dederit. Atheas inclementiam caeli et terrae sterilitatem causatus, quae non patrimoniis ditet Scythas, sed vix alimentis exhibeat, respondit nullas sibi opes esse, quibus tantum regem expleat; et turpius putare parvo defungi quam totum abnuere; Scythas autem virtute animi et duritia corporis, non opibus censeri. Quibus inrisus Philippus soluta obsidione Byzantii Scythica bella adgreditur, praemissis legatis, quo securiores faceret, qui nuntient Atheae: dum Byzantium obsidet, vovisse se statuam Herculi, ad quam in ostio Histri ponendam se venire, pacatum accessum ad religionem dei petens, amicus ipse Scythis venturus. Ille, si voto fungi vellet, statuam sibi mitti iubet; non modo ut ponatur, verum etiam ut inviolata maneat pollicetur; exercitum autem fines ingredi negat se passurum. Ac si invitis Scvthis statuam ponat, eo digresso sublaturum versurumque aes statuae in aculeos sagittarum. His utrimque inritatis animis proelium committitur. Cum virtute et animo praestarent Scythae, astu Philippi vincuntur. XX milia puerorum ac feminarum capta, pecoris magna vis, auri argentique nihil. Ea primum fides inopiae Scythicae fuit. XX milia nobilium equarum ad genus faciendum in Macedoniam missa.
3. Sed revertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant se transitum daturos, ni portionem praedae accipiant. Hinc iurgium et mox proelium; in quo ita in femore vulneratus est Philippus, ut per corpus eius equus interficeretur. Cum omnes occisum putarent, praeda amissa est. Ita Scythica velut devota spolia paene luctuosa Macedonibus fuere. Ubi vero ex vulnere primum convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert, quorum causae Thebani se iunxere, metuentes, ne victis Atheniensibus veluti vicinum incendium belli ad se transiret. Facta igitur inter duas paulo ante infestissimas civitates societate legationibus Graeciam fatigant; communem hostem putant communibus viribus submovendum; neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit. Motae quaedam civitates Atheniensibus se iungunt; quasdam autem ad Philippum belli metus traxit. Proelio commisso, cum Athenienses longe maiore militum numero praestarent, adsiduis bellis indurata virtute Macedonum vincuntur. Non tamen immemores pristinae gloriae cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt. Hic dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit.
4. Huius victoriae callide dissimulata laetitia. Denique non solita sacra Philippus illa die fecit, non in convivio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit, et quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. Sed nec regem se Graeciae, sed ducem appellari iussit. Atque ita inter tacitam laetitiam et dolorem hostium temperavit, ut neque apud suos exultasse neque apud victos insultasse videretur. Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, et captivos gratis remisit et bello consumptorum corpora sepulturae reddidit, reliquiasque funerum ut ad sepulcra maiorum deferrent ultro hortatus est. Super haec Alexandrum filium cum amico Antipatro, qui pacem cum his amicitiamque iungeret, Athenas misit. Thebanorum porro non solum captivos, verum etiam interfectorum sepulturam vendidit. Principes civitatis alios securi percussit, alios in exilium redegit, bonaque omnium occupavit. Pulsos deinde per iniuriam in patriam restituit. Ex horum numero trecentos exules iudices rectoresque civitati dedit. Apud quos cum potentissimi quique rei eius ipsius criminis postularentur, quod per iniuriam se in exilium egissent, huius constantiae fuerant, ut omnes se auctores faterentur meliusque cum re publica actum, cum damnati essent quam cum restituti, contenderent. Mira prorsus audacia: de iudicibus vitae necisque suae, quemadmodum possunt, sententiam ferunt contemnuntque absolutionem, quam dare inimici possunt, et quoniam rebus nequeunt ulcisci, verbis usurpant libertatem.