Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XI

Capp. IV-VI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. IV-VI

4. Tunc Cleadas, unus ex captivis, data potestate dicendi: non a rege se defecisse, quem interfectum audierint, sed a regis heredibus; quicquid in eo sit admissum, credulitatis, non perfidiae culpam esse, cuius tamen iam magna se supplicia pependisse deleta iuventute. Nunc senum feminarumque sicuti infirmum, ita innoxium restare vulgus, quod ipsum stupris contumeliisque ita vexatum esse, ut nihil amarius umquam sint passi; nec iam pro civibus se, qui tam pauci remanserint, orare, sed pro innoxio patriae solo et pro urbe, quae non viros tantum, verum et deos genuerit. Privata etiam regem superstitionem deprecatur geniti apud ipsos Herculis, unde originem gens Aeacidarum trahat, actaeque Thebis a patre eius Philippo pueritiae; rogat urbi parcat, quae maiores eius partim apud se genitos deos adoret, partim educatos summae maiestatis reges viderit. Sed potentior fuit ira quam preces. Itaque urbs diruitur; agri inter victores dividuntur; captivi sub corona venduntur, quorum pretium non ex ementium commodo, sed ex inimicorum odio extenditur. Miseranda res Atheniensibus visa; itaque portas refugis profugorum contra interdictum regis aperuere. Quam rem ita graviter tulit Alexander, ut secunda legatione denuo bellum deprecantibus ita demum remiserit, ut oratores et duces, quorum fiducia totiens rebellent, sibi dedantur; paratisque Atheniensibus, ne cogantur, subire bellum, eo res deducta est, ut retentis oratoribus duces in exilium agerentur, qui ex continenti ad Darium profecti non mediocre momentum Persarum viribus accessere.

5. Proficiscens ad Persicum bellum omnes novercae suae cognatos, quos Philippus in excelsiorem dignitatis locum provehens imperiis praefecerat, interfecit. Sed nec suis, qui apti regno videbantur, pepercit, ne qua materia seditionis procul se agente in Macedonia remaneret et reges stipendiarios conspectioris ingenii ad conmilitium secum trahit, segniores ad tutelam regni relinquit. Adunato deinde exercitu naves onerat, unde conspecta Asia incredibili ardore mentis accensus duodecim aras deorum in belli vota statuit. Patrimonium omne suum, quod in Macedonia Europaque habebat, amicis dividit, sibi Asiam sufficere praefatus. Priusquam ulla navis litore excederet, hostias caedit, petens victoriam bello, quo totiens a Persis petitae Graeciae ultor electus sit, quibus longa iam satis et matura imperia contigisse quorumque tempus esse vices excipere melius acturos. Sed nec exercitus eius alia quam regis animorum praesumptio fuit; quippe obliti omnes coniugum liberorumque et longinquae a domo militiae Persicum aurum et totius Orientis opes iam quasi suam praedam ducebant, nec belli periculorumque, sed divitiarum meminerant. Cum delati in continentem essent, primus Alexander iaculum velut in hostilem terram iecit armatusque de navi tripudianti similis prosiluit atque ita hostias caedit, precatus, ne se regem illae terrae invitae accipiant. In Ilio quoque ad tumulos eorum, qui Troiano bello ceciderant, parentavit.

6. Inde hostem petens militem a populatione Asiae prohibuit, parcendum suis rebus praefatus, nec perdenda ea, quae possessuri venerint. In exercitu eius fuere peditum XXXII milia, equitum IV milia quingenti, naves centum octoginta duae. Hac tam parva manu universum terrarum orbem utrum sit admirabilius vicerit an adgredi ausus fuerit, incertum est. Cum ad tam periculosum bellum exercitum legeret, non iuvenes robustos nec primum florem aetatis, sed veteranos, plerosque etiam emeritae militiae, qui cum patre patruisque militaverant, elegit, ut non tam milites quam magistros militiae electos putares. Ordines quoque nemo nisi sexagenarius dixit, ut, si principia castrorum cerneres, senatum te priscae alicuius rei publicae videre diceres. Itaque nemo in proelio fugam, sed victoriam cogitavit; nec in pedibus cuiquam spes, sed in lacertis fuit. Contra rex Persarum Darius fiducia virium nihil astu agere, adfirmans suis occulta consilia victoriae furtivae convenire, nec hostem regni finibus arcere, sed in intimum regnum accipere, gloriosius ratus repellere bellum quam non admittere. Prima igitur congressio in campis Adrasteis fuit. In acie Persarum sexcenta milia militum fuere, quae non minus arte Alexandri quam virtute Macedonum superata terga verterunt. Magna itaque caedes Persarum fuit. De exercitu Alexandri novem pedites, centum XX equites cecidere, quos rex inpense ad ceterorum solacia humatos statuis equestribus donavit cognatisque eorum immunitates dedit. Post victoriam maior pars Asiae ad eum defecit. Gessit et plura bella cum praefectis Darii, quos iam non tam armis quam terrore nominis sui vicit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License