IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
7. Dum haec aguntur, interim indicio captivi ad eum defertur insidias ei ab Alexandro Lyncesta, genero Antipatri, qui praepositus Macedoniae erat, parari. Ob quam causam timens, ne quis interfecto eo in Macedonia motus oreretur, in vinculis eum habuit. Post haec Gordien urbem petit, quae posita est inter Phrygiam maiorem et minorem; cuius urbis potiundae non tam propter praedam cupido eum cepit, sed quod audierat in ea urbe in templo Iovis iugum Gordii positum, cuius nexum si quis solvisset, eum tota Asia regnaturum antiqua oracula cecinisse. Huius rei causa et origo illa fuit. Gordius cum in his regionibus bubus conductis araret, aves eum omnis generis circumvolare coeperunt. Profectus ad consulendos augures vicinae urbis obviam in porta habuit virginem eximiae pulchritudinis; percontatus eam, quem potissimum augurem consuleret; illa audita causa consulendi, gnara artis ex disciplina parentum, regnum ei portendi respondit polliceturque se et matrimonii et spei sociam. Tam pulchra condicio prima regni felicitas videbatur. Post nuptias inter Phrygas orta seditio est. Consulentibus de fine discordiarum oracula responderunt regem discordiis opus esse. Iterato quaerentibus de persona regis, iubentur eum regem observare, quem reversi primum in templum Iovis euntem plaustro repperissent. Obvius illis Gordius fuit, statimque eum regem consalutant. Illc plaustrum, quo vehenti regnum delatum fuerat, in templo Iovis positum maiestati regiae consecravit. Post hunc filius Mida regnavit, qui ab Orpheo sacrorum sollemnibus initiatus Phrygiam religionibus inplevit, quibus tutior omni vita quam armis fuit. Igitur Alexander capta urbe cum in templum Iovis venisset, iugum plaustri requisivit, quo exhibito, cum capita loramentorum intra nodos abscondita reperire non posset, violentius oraculo usus gladio loramenta caedit atque ita resolutis nexibus latentia in nodis capita invenit.
8. Haec illi agenti nuntiatur Darium cum ingenti exercitu adventare. Itaque timens angustias magna celeritate Taurum transcendit, in qua festinatione quingenta stadia una die cursu fecit. Cum Tarsum venisset, captus Cydni fluminis amoenitate per mediam urbem fluentis proiectis armis plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit, cum repente tantus nervos eius occupavit rigor, ut interclusa voce non spes modo remedii, sed nec dilatio periculi inveniretur. Unus erat ex medicis, nomine Philippus, qui solus remedium pollicetur; sed et ipsum Parmenionis pridie a Cappadocia missae epistulae suspectum faciebant, qui ignarus infirmitatis Alexandri scripserat, a Philippo medico caveret, nam corruptum illum a Dario ingenti pecunia esse. Tutius tamen ratus dubiae se fidei medici credere quam indubitato morbo perire. Accepto igitur poculo epistulas medico tradidit atque ita inter bibendum oculos in vultum legentis intendit. Ut securum conspexit, laetior factus est sanitatemque quarta die recepit.
9. Interea Darius cum CCCC milibus peditum ac centum milibus equitum in aciem procedit. Movebat haec multitudo hostium respectu paucitatis suae Alexandrum, sed interdum reputabat, quantas res cum ista paucitate gessisset quantosque populos fudisset. Itaque cum spes metum vinceret, periculosius differre bellum ratus, ne desperatio suis cresceret, circumvectus suos singulas gentes diversa oratione adloquitur. Illyrios et Thracas opum ac divitiarum ostentatione, Graecos veterum bellorum memoria internecivique cum Persis odii accendebat; Macedonas autem nunc Europae victae admonet, nunc Asiae expetitae, nec inventos illis toto orbe pares viros gloriatur; ceterum et laborum finem hunc et gloriae cumulum fore. Atque inter haec identidem consistere aciem iubet, ut hac mora consuescant oculis turbam hostium sustinere. Nec Darii segnis opera in ordinanda acie fuit; quippe omissis ducum officiis ipse omnia circumire, singulos hortari, veteris gloriae Persarum imperiique perpetuae a diis immortalibus datae possessionis admonere. Post haec proelium ingentibus animis committitur. In eo uterque rex vulneratur. Tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius. Exinde caedes Persarum secuta est. Caesa sunt peditum sexaginta unum milia, equitum decem milia; capta XL milia. Ex Macedonibus cecidere pedestres CXXX, equites CL. In castris Persarum multum auri ceterarumque opum inventum. Inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere. Ad quas visendas hortandasque cum Alexander veniret, conspectis armatis invicem se amplexae, velut statim moriturae, conplorationem ediderunt. Provolutae deinde genibus Alexandri non mortem, sed, dum Darii corpus sepeliant, dilationem mortis deprecantur. Motus tanta mulierum pietate Alexander et Darium vivere dixit et timentibus mortis metum dempsit easque et haberi et salutari ut reginas praecepit; filias quoque non sordidius dignitate patris sperare matrimonium iussit.