IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
9. Inde Alexander ad amnem Acesinem pergit; per hunc in Oceanum devehitur. Ibi Agensonas Sibosque, quos Hercules condidit, in deditionem accepit. Hinc in Mandros et Sudracas navigat, quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt. Cum proelio victor esset, exercitum ad urbem eorum ducit. Quam desertam a defensoribus cum de muro, quem primus ceperat, animadvertisset, in urbis planitiem sine ullo satellite desiliit. Itaque cum eum hostes solum conspexissent, clamore edito undique concurrunt, si possint in uno capite orbis bella finire et ultionem tot gentibus dare. Nec minus Alexander constanter restitit et unus adversus tot milia proeliatur. Incredibile dictu est, ut eum non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugaverit. Ubi vero obrui multitudine se vidit, trunco se, qui tum propter murum stabat, adplicuit, cuius auxilio tutus cum diu agmen sustinuisset, tandem cognito periculo eius amici ad eum desiliunt, ex quibus multi caesi proeliumque tam diu anceps fuit, quoad omnis exercitus muris deiectis in auxilium veniret. In eo proelio sagitta sub mamma traiectus cum sanguinis fluxu deficeret, genu posito tam diu proeliatus est, donec eum, a quo vulneratus fuerat, occideret. Curatio vulneris gravior ipso vulnere fuit.
10. Itaque ex magna desperatione tandem saluti redditus Polyperconta cum exercitu Babyloniam mittit, ipse cum lectissima manu navibus conscensis Oceani litora peragrat. Cum venisset ad urbem Ambi regis, oppidani invictum ferro audientes sagittas veneno armant atque ita gemino mortis vulnere hostem a muris submoventes plurimos interficiunt. Cum inter multos vulneratus etiam Ptolomeus esset moriturusque iam iamque videretur, per quietem regi monstrata in remedia veneni herba est, qua in potu accepta statim periculo liberatus est maiorque pars exercitus hoc remedio servata. Expugnata deinde urbe reversus in navem Oceano libamenta dedit, prosperum in patriam reditum precatus; ac veluti curru circa metam acto, positis imperii terminis, quatenus aut terrarum solitudines prodire passae sunt aut mare navigabile fuit, secundo aestu ostio fluminis Indi invehitur. Ibi in monumenta a se rerum gestarum urbem Barcem condidit arasque statuit relicto ex numero amicorum litoralibus Indis praefecto. Inde iter terrestre facturus, cum arida loca medii itineris dicerentur, puteos opportunis locis fieri praecepit, quibus ingenti dulci aqua inventa Babyloniam redit. Ibi multae devictae gentes praefectos suos accusaverunt, quos sine respectu amicitiae Alexander in conspectu legatorum necari ius sit. Filiam post haec Darii regis Statiram in matrimonium recepit; sed et optimatibus Macedonum lectas ex omnibus gentibus nobilissimas virgines tradidit, ut communi facto crimen regis levaretur.
11. Hinc ad contionem exercitus vocat et promittit se aes alienum omnium propria inpensa soluturum, ut praedam praemiaque integra domos ferant. Insignis haec munificentia non summa tantum, verum etiam titulo muneris fuit nec a debitoribus magis quam creditoribus gratius excepta, quoniam utrisque exactio pariter ac solutio difficilis erat. XX milia talentum in hos sumptus expensa. Dimissis veteranis exercitum iunioribus supplet. Sed retenti veteranorum discessum aegre ferentes missionem et ipsi flagitabant nec annos, sed stipendia sua numerari iubebant, pariter in militiam lectos pariter sacramento solvi aequum censentes. Nec iam precibus, sed convicio agebant, iubentes eum solum cum patre suo Hammone inire bella, quatenus milites suos fastidiat. Contra ille nunc castigare milites, nunc lenibus verbis monere, ne gloriosam militiam seditionibus infuscarent. Ad postrerum cum verbis nihil proficeret, ad corripiendos seditionis auctores e tribunali in contionem armatam inermis ipse desiluit et nemine prohibente tredecim correptos manu sua ipse - ad supplicium duxit. Tantam vel illis moriendi patientiam metus regis vel huic exigendi supplicii constantiam disciplina militaris dabat.
12. Inde separatim auxilia Persarum in contione adloquitur. Laudat perpetuam illorum cum in se tum in pristinos reges fidem; sua in illos beneficia commemorat, ut numquam quasi victos, sed veluti victoriae socios habuerit, denique se in illorum, non illos in gentis suae morem transisse, adfinitatibus conubiorum victos victoribus miscuisse. Hinc quoque ait custodiam corporis sui non Macedonibus tantum se, verum et illis crediturum. Atque ita mille ex his iuvenes in numerum satellitum legit auxiliorumque portionem formatam in disciplinam Macedonum exercitui suo miscet. Quam rem aegre Macedones tulerunt, iactantes hostes suos in officium suum a rege subiectos. Tunc universi flentes regem adeunt; orant, suppliciis suis potius saturaret se quam contumeliis. Qua modestia obtinuerunt, ut undecim milia militum veteranorum exauctoraret. Sed et ex amicis dimissi senes Polypercon, Clitos, Gorgias, Polydamas, [Ammadas,] Antigenes. Dimissis Crateros praeponitur, iussus praeesse Macedonibus in Antipatri locum, Antipatrumque cum supplemento tironum in locum eius evocat. Stipendia revertentibus veluti militantibus data. Dum haec aguntur, unus ex amicis eius Hephaestion decedit, dotibus primo formae pueritiaeque, mox obsequiis regi percarus. Quem contra decus regium Alexander diu luxit tumulumque ei duodecim milium talentum fecit eumque post mortem coli ut deum iussit.