1. Testamentum ex eo
appellatur quod testatio mentis est. Sed ut nihil antiquitatis penitus
ignoretur sciendum est, olim quidem duo genera testamentorum in usu fuisse,
quorum altero in pace et in otio utebantur, quod calatis comitiis appellabatur,
altero, cum in proelium exituri essent, quod procinctum dicebatur. accessit
deinde tertium genus testamentorum, quod dicebatur per aes et libram, scilicet
quia per emancipationem, id est imaginariam quandam venditionem agebatur,
quinque testibus et libripende, civibus Romanis puberibus, praesentibus et eo
qui familiae emptor dicebatur. sed illa quidem priora duo genera testamentorum
ex veteribus temporibus in desuetudinem abierunt: quod vero per aes et libram
fiebat, licet diutius permansit, attamen partim et hoc in usu esse desiit. Sed praedicta quidem nomina testamentorum ad ius
civile referebantur. postea vero ex edicto praetoris alia forma faciendorum
testamentorum introducta est: iure enim honorario nulla emancipatio
desiderabatur, sed septem testium signa sufficiebant, cum iure civili signa
testium non erant necessaria. Sed cum paulatim tam ex usu hominum quam ex
constitutionum emendationibus coepit in unam consonantiam ius civile et praetorium
iungi, constitutum est, ut uno eodemque tempore, quod ius civile quodammodo
exigebat, septem testibus adhibitis et subscriptione testium, quod ex
constitutionibus inventum est, et ex edicto praetoris signacula testamentis
imponerentur: ut hoc ius tripertitum esse videatur, ut testes quidem et eorum
praesentia uno contextu testamenti celebrandi gratia a iure civili descendant,
subscriptiones autem testatoris et testium ex sacrarum constitutionum
observatione adhibeantur, signacula autem et numerus testium ex edicto
praetoris. Sed his omnibus ex nostra constitutione propter testamentorum
sinceritatem, ut nulla fraus adhibeatur, hoc additum est, ut per manum
testatoris vel testium nomen heredis exprimatur et omnia secundum illius
constitutionis tenorem procedant.
2.
Possunt autem testes omnes et uno anulo signare testamentum (quid enim, si
septem anuli una sculptura fuerint?) secundum quod Pomponio visum est. sed et
alieno quoque anulo licet signare. Testes autem adhiberi possunt ii cum quibus
testamenti factio est. sed neque mulier neque impubes neque servus neque mutus
neque surdus neque furiosus nec cui bonis interdictum est, nec is quem leges
iubent improbum intestabilemque esse, possunt in numero testium adhiberi. Sed
cum aliquis ex testibus testamenti quidem faciendi tempore liber existimabatur,
postea vero servus apparuit, tam divus Hadrienus Catonio Vero quam postea divi
Severus et Antoninus rescripserunt, subvenire se ex sua liberalitate
testamento, ut sic habeatur atque si ut oportet factum esset, cum eo tempore
quo testamentum signaretur omnium consensu hic testis liberorum loco fuerit,
nec quisquam esset qui ei status quaestionem moveat. Pater nec non is qui in
potestate sunt, utrique testes in unum testamentum fieri possunt: quia nihil
nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. In testibus autem non
debet esse qui in potestate testatoris est. sed si filiusfamilias de castrensi
peculio post missionem faciat testamentum, nec pater eius recte testis
adhibetur nec is qui in potestate eiusdem patris est: reprobatum est enim in ea
re domesticum testimonium. Sed neque heres scriptus neque is qui in potestate
eius est, neque pater eius, qui habet eum in potestate, neque fratres, qui in
eiusdem patris potestate sunt, testes adhiberi possunt, quia totum hoc negotium
quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur hodie inter heredem et
testatorem agi. licet enim id olim ius tale valde conturbatum fuerat, et
veteres, qui familiae emptorem et eos qui per potestatem ei coadunati fuerant
testamentariis testimoniis repellebant, heredi et his qui coniuncti ei per
potestatem fuerant concedebant testimonia in testamentis praestare, licet hi
qui id permittebant hoc iure minime abuti debere eos suadebant: tamen nos,
eandem observationem corrigentes et quod ab illis suasum est in legis
necessitatem transferentes, ad imitationem pristini familiae emptoris merito
nec heredi, qui imaginem vetustissimi familiae emptoris optinet, nec aliis
personis quae ei, ut dictum est, coniunctae sunt, licentiam concedimus sibi
quodammodo testimonia praestare: ideoque nec eiusmodi veterem constitutionem
nostro codici inseri permisimus. Legatariis autem et fideicommissariis, quia
non iuris successores sunt, et aliis personis eis coniunctis testimonium non
denegamus, immo in quadam nostra constitutione et hoc specialiter concessimus,
et multo magis his qui in eorum potestate sunt, vel qui eos habent in
potestate, huiusmodi licentiam damus.
3.
Nihil autem interest, testamentum in tabulis an in chartis membranisve vel in
alia materia fiat. Sed et unum testamentum pluribus codicibus conficere quis
potest, secundum optinentem tamen observationem omnibus factis. quod interdum
et necessarium est, si quis navigaturus et secum ferre et domi relinquere
iudiciorum suorum contestationem velit, vel propter alias innumerabiles causas,
quae humanis necessitatibus imminent.
4.
Sed haec quidem de testamentis quae in scriptis conficiuntur. si quis autem
voluerit sine scriptis ordinare iure civili testamentum, septem testibus
adhibitis et sua voluntate coram eis nuncupata, sciat hoc perfectissimum
testamentum iure civili firmunque constitutum.
|