1.
Supra dicta diligens observatio in ordinandis testamentis militibus propter
nimiam imperitiam constitutionibus principalibus remissa est. nam quamvis hi
neque legitimum numerum testium adhibuerint neque aliam testamentorum
sollemnitatem observaverint, recte nihilo minus testantur, videlicet cum in
expeditionibus occupati sunt: quod merito nostra constitutio induxit. quoque
enim modo voluntas eius suprema sive scripta inveniatur sive sine scriptura,
valet testamentum ex voluntate eius. illis autem temporibus, per quae citra
expeditionum necessitatem in aliis locis vel in suis sedibus degunt, minime ad
vindicandum tale privilegium adiuvantur: sed testari quidem, et si
filiifamilias sunt, propter militiam conceduntur, iure tamen communi ea
observatione et in eorum testamentis adhibenda quam et in testamentis paganorum
proxime evimus. Plane de militum testamentis divus Traianus Statilio Severo ita
rescripsit:
2.
"Id privilegium quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his
testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat,
testamentum factum esse, quod et sine scriptura a non militantibus quoque fieri
potest. is ergo miles de cuius bonis apud te quaeritur, si convocatis ad hoc
hominibus, ut voluntatem suam testaretur, ita locutus est ut declararet quem
vellet sibi esse heredem et cui libertatem tribuere, potest videri sine scripto
hoc modo esse testatus, et voluntas eius rata habenda est. ceterum si, ut
plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: EGO TE HEREDEM FACIO aut TIBI
BONA MEA RELINQUO, non oportet hoc pro testamento observari. nec ullorum magis
interest quam ipsorum quibus id privilegium datum est, eiusmodi exemplum non
admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existent,
qui adfirment se audisse dicentem aliquem, relinquere se bona cui visum sit, et
per hoc iudicia vera subvertentur.".
3.
Quin immo et mutus et surdus miles testamentum facere potest. Sed hactenus hoc
illis a principalibus constitutionibus conceditur, quatenus militant et in
castris degunt: post missionem vero veterani vel extra castra si faciant adhuc
militantes testamentum, communi omnium civium Romanorum iure facere debent. et
quod in castris fecerint testamentum non communi iure, sed quomodo voluerint,
post missionem intra annum tantum valebit. quid igitur, si intra annum quidem
decesserit, condicio autem heredi adscripta post annum extiterit? an quasi
militis testamentum valeat? et placet, valere quasi militis. Sed et si quis
ante militiam non iure fecit testamentum et miles factus et in expeditione
degens resignavit illud et quaedam adiecit sive detraxit vel alias manifesta
est militis voluntas hoc valere volentis, dicendum est, valere testamentum
quasi ex nova militis voluntate. Denique et si in adrogationem datus fuerit
miles vel filiusfamilias emancipatus est, testamentum eius quasi militis ex
nova voluntate valet nec videtur capitis deminutione irritum fieri.
4.
Sciendum tamen est, quod ad exemplum castrensis peculii tam anteriores leges
quam principales constitutiones quibusdam quasi castrensia dederunt peculia,
atque eorum quibusdam permissum erat etiam in potestate degentibus testari.
quod nostra constitutio latius extendens, permisit omnibus in his tantummodo
peculiis testari quidem, sed iure communi: cuius constitutionis tenore
perspecto, licentia est nihil eorum quae ad praefatum ius pertinent ignorare.
|