1.
Potest autem quis in testamento suo plures gradus heredum facere, ut puta SI
ILLE HERES NON ERIT, ILLE HERES ESTO; et deinceps, in quantum velit, testator
substituere potest et novissimo loco in subsidium vel servum necessarium
heredem instituere. Et plures in unius locum possunt substitui, vel unus in
plurium, vel singuli singulis, vel invicem ipsi qui heredes instituti sunt. Et
si ex disparibus partibus heredes scriptos invicem substituerit et nullam
mentionem in substitutione habuerit partium, eas videtur partes in
substitutione dedisse quas in institutione expressit: et ita divus Pius
rescripsit. Sed si instituto heredi et coheredi suo substituto dato alius
substitutus fuerit, divi Severus et Antoninus sine distinctione rescripserunt,
ad utramque partem substitutum admitti. Si servum alienum quis patremfamilias
arbitratus, heredem scripserit et, si heres non esset, Maevium ei substituerit,
isque servus iussu domini adierit hereditatem, Maevius in partem admittitur.
illa enim verba SI HERES NON ERIT, in eo quidem quem alieno iuri subiectum esse
testator scit, sic accipiuntur: si neque ipse heres erit neque alium heredem
effecerit: in eo vero quem patremfamilias esse arbitratur, illud significant: si
hereditatem sibi eive cuius iuri postea subiectus esse coeperit non
adquisierit. idque Tiberius Caesar in persona Parthenii servi sui constituit.
|