1.
Liberis suis impuberibus, quos in potestate quis habet, non solum ita, ut supra
diximus, substituere potest, id est ut, si heredes ei non extiterint, alius ei
sit heres, sed eo amplius ut et si heredes ei extiterint et adhuc impuberes
mortui fuerint, sit eis aliquis heres. veluti si quis dicat hoc modo: TITIUS
FILIUS MEUS HERES MIHI ESTO: SI FILIUS MEUS HERES MIHI NON ERIT, SIVE HERES
ERIT ET PRIUS MORIATUR QUAM IN SUAM TUTELAM VENERIT (id est pubes factus sit),
TUNC SEIUS HERES ESTO. quo casu si quidem non extiterit heres filius, tunc
substitutus patri fit heres: si vero extiterit heres filius et ante pubertatem
decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. nam moribus institutum est, ut,
cum eius aetatis sunt in qua ipsi sibi testamentum facere non possunt, parentes
eis faciant. Qua ratione excitati, etiam constitutionem in nostro posuimus
codice, qua prospectum est, ut, si mente captos habeant filios vel nepotes vel
pronepotes cuiuscumque sexus vel gradus, liceat eis, etsi puberes sint, ad
exemplum pupillaris substitutionis certas personas substituere: sin autem
resipuerint, eandem substitutionem infirmari, et hoc ad exemplum pupillaris
substitutionis, quae, postquam pupillus adoleverit, infirmatur. Igitur in
pupillari substitutione secundum praefatum modum ordinata duo quodammodo sunt
testamenta, alterum patris, alterum filii, tamquam si ipse filius sibi heredem
instituisset: aut certe unum est testamentum duarum causarum, id est duarum
hereditatum. Sin autem quis ita formidolosus sit, ut timeret, ne filius eius
pupillus adhuc ex eo quod palam substitutum accepit, post obitum eius periculo
insidiarum subiceretur: vulgarem quidem substitutionem palam facere et in
primis testamenti partibus debet, illam autem substitutionem, per quam et si
heres extiterit pupillus et intra pubertatem decesserit, substitutus vocatur,
separatim in inferioribus partibus scribere eamque partem proprio lino
propriaque cera consignare, et in priore parte testamenti cavere ne inferiores
tabulae vivo filio et adhuc impubere aperiantur. illud palam est, non ideo
minus valere substitutionem impuberis filii, quod in iisdem tabulis scripta sit
quibus sibi quisque heredem instituisset, quamvis hoc pupillo periculosum sit.
Non solum autem heredibus institutis impuberibus liberis ita substituere parentes
possunt, ut et si heredes eis extiterint et ante pubertatem mortui fuerint, sit
eis heres is quem ipsi voluerint, sed etiam exheredatis. itaque eo casu si quid
pupillo ex hereditatibus legatisve aut donationibus propinquorum atque amicorum
adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet. quaecumque diximus de
substitutione impuberum liberorum vel heredum institutorum vel exheredatorum,
eadem etiam de postumis intellegimus. Liberis autem suis testamentum facere
nemo potest, nisi et sibi faciat: nam pupillare testamentum pars et sequela est
paterni testamenti, adeo ut, si patris testamentum non valeat, ne filii quidem
valebit. Vel singulis autem liberis vel qui eorum novissimus impubes morietur,
substitui potest. singulis quidem, si neminem eorum intestato decedere voluit:
novissimo, si ius legitimarum hereditatium integrum inter eos custodiri velit.
Substituitur autem impuberi aut nominatim, veluti TITIUS, aut generaliter
QUISQUIS MIHI HERES ERIT: quibus verbis vocantur ex substitutione, impubere filio
mortuo, qui et scripti sunt heredes et extiterunt, et pro qua parte heredes
facti sunt. Masculo igitur usque ad quattuordecim annos substitui potest,
feminae usque ad duodecim annos: et si hoc tempus excesserit, substitutio
evanescit. Extraneo vero vel filio puberi heredi instituto, ita substituere
nemo potest ut, si heres extiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei
sit heres: sed hoc solum permissum est, ut eum per fideicommissum testator
obliget, alii hereditatem eius vel totam vel pro parte restituere: quod ius
quale sit, suo loco trademus.
|