1.
Testamentum iure factum usque eo valet donec
rumpatur irritumve fiat.
2.
Rumpitur autem testamentum, cum in eodem statu manente testatore ipsius
testamenti ius vitiatur. si quis enim post factum testamentum adoptaverit sibi
filium per imperatorem, eum qui sui iuris est, aut per praetorem, secundum nostram
constitutionem, eum qui in potestate parentis fuerit, testamentum eius rumpitur
quasi adgnatione sui heredis. Posteriore quoque testamento, quod iure perfectum
est, superius rumpitur. nec interest, an extiterit aliquis heres ex eo, an non
extiterit: hoc enim solum spectatur, an aliquo casu existere potuerit. ideoque
si quis aut noluerit heres esse, aut vivo testatore aut post mortem eius,
antequam hereditatem adiret, decesserit, aut condicione, sub qua heres
institutus est, defectus sit, in his casibus paterfamilias intestatus moritur:
nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore, et posterius aeque
nullas vires habet, cum ex eo nemo heres extiterit. Sed si quis, priore
testamento iure perfecto, posterius aeque iure fecerit, etiamsi ex certis rebus
in eo heredem instituerit, superius testamentum sublatum esse divi Severus et
Antoninus rescripserunt. cuius constitutionis inseri verba iussimus, cum aliud
quoque praeterea in ea constitutione expressum est.
3.
"Imperatores Severus et Antoninus Cocceio Campano. Testamentum secundo
loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure valere,
perinde ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut,
contentus rebus sibi datis, aut suppleta quarta ex lege Falcidia, hereditatem
restituat his qui in priore testamento scripti fuerant, propter inserta verba
secundo testamento, quibus ut valeret prius testamentum expressum est, dubitari
non et ruptum quidem testamentum hoc modo efficitur.
4.
Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, veluti cum is qui fecerit
testamentum capite deminutus sit. quod quibus modis accidit, primo libro
rettulimus. Hoc autem casu irrita fieri testamenta dicuntur, cum alioquin et
quae rumpantur, irrita fiunt, et quae statim ab initio non iure fiunt, irrita
sunt: et ea quae iure facta sunt, postea propter capitis deminutionem irrita
fiunt, possumus nihilo minus rupta dicere. sed quia sane commodius erat
singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure facta
dicuntur, quaedam iure facta rumpi vel irrita fieri. Non tamen per omnia
inutilia sunt ea testamenta quae ab initio iure facta propter capitis
deminutionem irrita facta sunt. nam si septem testium signis signata sunt,
potest scriptus heres secundum tabulas testamenti bonorum possessionem
agnoscere, si modi defunctus et civis Romanus et suae potestatis mortis tempore
fuerit: nam si ideo irritum factum sit testamentum, quod civitatem vel etiam libertatem
testator amisit, aut quia in adoptionem se dedit et mortis tempore in adoptivi
patris potestate sit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum
possessionem petere. Ex eo autem solo non potest infirmari testamentum quod
postea testator id noluit valere: plusque adeo, etsi quis post factum prius
testamentum posterius facere coeperit et aut mortalitate praeventus, aut quia
eum eius poenituit, id non perfecisset, divi Pertinacis oratione cautum est, ne
alias tabulae priores iure factae irritae fiant, nisi sequentes iure ordinatae
et perfectae fuerint. nam imperfectum testamentum sine dubio nullum est. Eadem
oratione expressit, non admissurum se hereditatem eius qui litis causa
principem heredem reliquerit, neque tabulas non legitime factas in quibus ipse
ob eam causam heres institutus erat probaturum, neque ex nuda voce heredis
nomen admissurum, neque ex ulla scriptura cui iuris auctoritas desit aliquid
adepturum. secundum haec divi quoque Severus et Antoninus saepissime
rescripserunt: "licet enim," inquiunt, "legibus soluti sumus,
attamen legibus vivimus." .
|