1.
Quia plerumque parentes sine causa liberos suos vel exheredant vel omittunt,
inductum est ut de inofficioso testamento agere possint liberi, qui queruntur,
aut inique se exheredatos aut inique praeteritos, hoc colore, quasi non sanae
mentis fuerunt, cum testamentum ordinarent. sed hoc dicitur non quasi vere
furiosus sit, sed recte quidem fecit testamentum, non autem ex officio
pietatis: nam si vere furiosus est, nullum est testamentum. Non tantum autem
liberis permissum est parentum testamentum inofficiosum accusare, verum etiam
parentibus liberorum. soror autem et frater turpibus personis scriptis
heredibus ex sacris constitutionibus praelati sunt: non ergo contra omnes
heredes agere possunt. ultra fratres et sorores cognati nullo modo aut agere
possunt aut agentes vincere. Tam autem naturales liberi, quam secondum nostrae
constitutionis divisionem adoptati, ita demum de inofficioso testamento agere
possunt si nullo alio iure ad bona defuncti venire possunt. nam qui alio iure
veniunt ad totam hereditatem vel partem eius, de inofficioso agere non possunt.
postumi quoque, qui nullo alio iure venire possunt, de inofficioso agere
possunt. Sed haec ita accipienda sunt si nihil eis penitus a testatoribus
testamento relictum est. quod nostra constitutio ad verecundiam naturae
introduxit. sin vero quantacumque pars hereditatis vel res eis fuerit relicta,
de inofficioso querela quiescente, id quod eis deest, usque ad quartam
legitimae partis repletur, licet non fuerit adiectum, boni viri arbitratu
debere eam repleri. Si tutor nomine pupilli, cuius tutelam gerebat, ex
testamento patris sui legatum acceperit, cum nihil erat ipsi tutori relictum a
patre suo, nihilo minus possit nomine suo de inofficioso patris testamento
agere. Sed et si e contrario pupilli nomine, cui nihil relictum fuerit, de
inofficioso egerit et superatus est, ipse quod sibi in eodem testamento legatum
relictum est, non amittit. Igitur quartam quis debet habere, ut de inofficioso
testamento agere non possit: sive iure hereditario sive iure legati vel
fideicommissi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos in
his tantummodo casibus, quorum nostra constitutio mentionem facit, vel aliis
modis qui constitutionibus continentur. Quod autem de quarta diximus, ita
intellegendum est ut, sive unus fuerit sive plures quibus agere de inofficioso
testamento permittitur, una quarta eis dari possit, ut pro rata distribuatur
eis, id est pro virili portione, quarta.
|