1. Post haec videamus de
legatis. quae pars iuris extra propositam quidem materiam videtur: nam loquimur
de his iuris figuris quibus per universitatem res nobis adquiruntur. sed cum
omnino de testamentis deque heredibus qui testamento instituuntur locuti sumus,
non sine causa sequenti loco potest haec iuris materia tractari.
2.
Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto relicta. Sed olim quidem erant
legatorum genera quattuor: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo per
praeceptionem: et certa quaedam verba cuique generi legatorum adsignata erant,
per quae singula genera legatorum significabantur. sed ex constitutionibus
divorum principum sollemnitas huiusmodi verborum penitus sublata est. nostra
autem constitutio, quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates
validiores esse cupientes, et non verbis sed voluntatibus eorum faventes,
disposuit, ut omnibus legatis una sit natura et, quibuscumque verbis aliquid
derelictum sit, liceat legatariis id persequi non solum per actiones
personales, sed etiam per in rem et per hypothecariam: cuius constitutionis
perpensum modum ex ipsius tenore pe fectissime accipere possibile est. Sed non
usque ad eam constitutionem standum esse existimavimus. cum enim antiquitatem
invenimus legata quidem stricte concludentem, fideicommissis autem, quae ex
voluntate magis descendebant defunctorum, pinguiorem naturam indulgentem,
necessarium esse duximus omnia legata fideicommissis exaequare, ut nulla sit
inter ea differentia, sed quod deest legatis, hoc repleatur ex natura
fideicommissorum, et si quid amplius est in legatis per hoc crescat
fideicommissi natura. sed ne in primis legum cunabulis permixte de his
exponendo studiosis adulescentibus quandam introducamus difficultatem, operae
pretium esse duximus, interim separatim prius de legatis et postea de
fideicommissis tractare, ut natura utriusque iuris cognita, facile possint
permixtionem eorum eruditi suptilioribus auribus accipere.
3.
Non solum autem testatoris vel heredis res, sed et aliena legari potest: ita ut
heres cogatur redimere eam et praestare vel, si non potest redimere,
aestimationem eius dare. sed si talis res sit, cuius non est commercium, nec
aestimatio eius debetur, sicuti si campum Martium vel basilicam vel templa vel
quae publico usui destinata sunt, legaverit: nam nullius momenti legatum est.
quod autem diximus, alienam rem posse legari, ita intellegendum est, si
defunctus sciebat alienam rem esse, non et si ignorabat; forsitan enim si
scisset alienam non legasset: et ita divus Pius rescripsit. et verius est ipsum
qui agit, id est legatarium, probare oportere, scisse alienam rem legare
defunctum, non heredem probare oportere, ignorasse alienam, quia semper
necessitas probandi incumbit illi qui agit. Sed et si rem obligatam creditori
aliquis legaverit, necesse habet heres luere. et hoc quoque casu idem placet
quod in re aliena, ut ita demum luere necesse habeat heres, si sciebat
defunctus rem obligatam esse: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt.
si tamen defunctus voluit legatarium luere et hoc expressit, non debet heres
eam luere. Si res aliena legata fuerit et
eius, vivo testatore, legatarius dominus factus fuerit, si quidem ex causa
emptionis, ex testamento actione pretium consequi potest: si vero ex causa
lucrativa, veluti ex donatione vel ex alia simili causa, agere non potest. nam
traditum est, duas lucrativas causas in eundem hominem et in eandem rem
concurrere non posse. hac ratione si ex duobus testamentis eadem res eidem
debeatur, interest utrum rem an aestimationem ex testamento consecutus est: nam
si rem, agere non potest, quia habet eam ex causa lucrativa, si aestimationem,
agere potest. Ea quoque res, quae in rerum natura non est, si modo futura est,
recte legatur, veluti fructus, qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla
natum erit.
4.
Si eadem res duobus legata sit sive coniunctim sive disiunctim, si ambo
perveniant ad legatum, scin ditur inter eos legatum: si alter deficiat, quia
aut spreverit legatum aut vivo testatore decesserit aut alio quolibet modo
defecerit, totum ad collegatarium pertinet. coniunctim autem legatur, veluti si
quis dicat TITIO ET SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO: disiunctim ita TITIO HOMINEM
STICHUM DO LEGO, SEIO STICHUM DO LEGO, sed et si expresserit EUNDEM
HOMINEM STICHUM, aeque disiunctim legatum intellegitur.
5.
Si cui fundus alienus legatus fuerit et emerit proprietatem detracto usufructu
et ususfructus ad eum pervenerit et postea ex testamento agat, recte eum agere
et fundum petere Iulianus ait, quia ususfructus in petitione servitutis locum
optinet; sed officio iudicis contineri, ut deducto usufructu iubeat
aestimationem praestari. Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile
legatum est, quia quod proprium est ipsius, amplius eius fieri non potest: et
licet alienaverit eam, non debetur nec ipsa nec aestimatio eius. Si quis rem
suam quasi alienam legaverit, valet legatum: nam plus valet quod in veritate
est quam quod in opinione. sed et si legatarii putavit, valere constat, quia
exitum voluntas defuncti potest habere. Si rem suam legaverit testator
posteaque eam alienaverit, Celsus existimat, si non adimendi animo vendidit,
nihilo minus deberi, idque divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem
rescripserunt, eum qui post testamentum factum praedia quae legata erant
pignori dedit ademisse legatum non videri, et ideo legatarium cum herede agere
posse, ut praedia a creditore luantur. si vero quis partem rei legatae
alienaverit, pars quae non est alienata omnimodo debetur, pars autem alienata
ita debetur si non adimendi animo alienata sit.
6.
Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est, et neque ab
ipso debitore neque ab herede eius potest heres petere, nec ab alio qui heredis
loco est: sed et potest a debitore conveniri, ut liberet eum. potest autem quis
vel ad tempus iubere, ne heres petat. Ex contrario si debitor creditori suo
quod debet, legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato quam in
debito, quia nihil amplius habet per legatum. quodsi in diem vel sub condicione
debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem. quodsi
vivo testatore dies venerit aut condicio extiterit, Papinianus scripsit, utile
esse nihilo minus legatum, quia semel constitit. quod et verum est: non enim
placuit sententia existimantium, extinctum esse legatum, quia in eam causam
pervenit, a qua incipere non potest. Sed si uxori maritus dotem legaverit,
valet legatum, quia plenius est legatum quam de dote actio. sed si quam non
acceperit dotem legaverit, divi Severus et Antoninus rescripserunt. si quidem
simpliciter legaverit, inutile esse legatum: si vero certa pecunia vel certum
corpus aut instrumentum dotis in praelegando demonstrata sunt valere legatum.
7.
Si res legata sine facto heredis perierit, legatario decedit. et si servus
alienus legatus sine facto heredis manumissus fuerit, non tenetur heres. si
vero heredis servus legatus fuerit et ipse eum manumiserit, teneri eum Iulianus
scripsit, nec interest, scierit an ignoraverit, a se legatum esse. sed et si
alii donaverit servum, et is cui donatus est eum manumiserit, tenetur heres,
quamvis ignoraverit a se eum legatum esse.
8.
Si quis ancillas cum suis natis legaverit, etiamsi ancillae mortuae fuerint,
partus legato cedunt. idem est, si ordinarii servi cum vicariis legati fuerint,
ut, licet mortui sint ordinarii, tamen vicarii legato cedant. sed si servus cum
peculio fuerit legatus, mortuo servo vel manumisso vel alienato, et peculii
legatum extinguitur. idem est si fundus instructus vel cum instrumento legatus
fuerit: nam fundo alienato et instrumenti legatum extinguitur. Si grex legatus
fuerit posteaque ad unam ovem pervenerit, quod superfuerit, vindicari potest.
Grege autem legato etiam eas oves quae post testamentum factum gregi adiciuntur
legato cedere, Iulianus ait: esse enim gregis unum corpus ex distantibus
capitibus, sicuti aedium unum corpus est ex cohaerentibus lapidibus: aedibus
denique legatis, columnas et marmora quae post testamentum factum adiecta sunt
legato cedere. Si peculium legatum fuerit, sine dubio quidquid peculio accedit
vel decedit vivo testatore legatarii lucro vel damno est. quodsi post mortem
testatoris ante aditam hereditatem servus adquisierit, Iulianus ait, si quidem
ipsi manumisso peculium legatum fuerit, omne quod ante aditam hereditatem
adquisitum est legatario cedere, quia dies huius legati ab adita hereditate
cedit: sed si extraneo peculium legatum fuerit, non cedere ea legata, nisi ex
rebus peculiaribus auctum fuerit. peculium autem nisi legatum fuerit, manumisso
non debetur, quamvis si vivus manumiserit, sufficit si non adimatur: et ita
divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunt, peculio legato,
non videri id relictum, ut petitionem habeat pecuniae quam in rationes
dominicas impendit. iidem rescripserunt, peculium videri legatum, cum
rationibus redditis liber esse iussus est et ex eo reliquas inferre.
9.
Tam autem corporales res quam incorporales legari possunt. et ideo quod
defuncto debetur potest alicui legari, ut actiones suas heres legatario
praestet, nisi exegerit vivus testator pecuniam: nam hoc casu legatum
extinguitur. sed et tale legatum valet: DAMNAS ESTO HERES DOMUM ILLIUS REFICERE
vel ILLUM AERE ALIENO LIBERARE.
10.
Si generaliter servus vel alia res legetur, electio legatarii est, nisi aliud
testator dixerit. Optionis legatum, id est ubi testator ex servis suis vel
aliis rebus optare legatarium iusserat, habebat in se condicionem, et ideo nisi
ipse legatarius vivus optaverat, ad heredem legatum non transmittebat. sed ex
constitutione nostra et hoc in meliorem statum reformatum est et data est
licentia et heredi legatarii optare licet vivus legatarius hoc non fecit. et
diligentiore tractatu habito, et hoc in nostra constitutione additum est, ut,
sive plures legatarii existant, quibus optio relicta est, et dissentiant in
corpore eligendo, sive unius legatarii plures heredes, et inter se circa
optandum dissentiant, alio aliud corpus eligere cupiente, ne pereat legatum
(quod plerique prudentium contra benevolentiam introducebant), fortunam esse
huius optionis iudicem et sorte esse hoc dirimendum, ut, ad quem sors
perveniat, illius sententia in optione praecellat.
11.
Legari autem illis solis potest, cum quibus testamenti factio est. Incertis
vero personis neque legata neque fideicommissa olim relinqui concessum erat:
nam nec miles quidem incertae personae poterat relinquere, ut divus Hadrianus
rescripsit. incerta autem persona videbatur quam incerta opinione animo suo
testator subiciebat, veluti si quis ita dicat: QUICUMQUE FILIO MEO IN
MATRIMONIUM FILIAM SUAM COLLOCAVERIT, EI HERES MEUS ILLUM FUNDUM DATO: illud
quoque, quod his relinquebatur qui post testamentum scriptum primi consules
designati erunt aeque incertae personae legari videbatur: et denique multae
aliae huiusmodi species sunt. libertas quoque non videbatur posse incertae
personae dari, quia placebat nominatim servos liberari. tutor quoque certus
dari debebat. sub certa vero demonstratione, id est ex certis personis incertae
personae recte legabatur, veluti EX COGNATIS MEIS, QUI NUNC SUNT, SI QUIS
FILIAM MEAM UXOREM DUXERIT, EI HERES MEUS ILLAM REM DATO. incertis autem
personis legata vel fideicommissa relicta et per errorem soluta repeti non
posse, sacris constitutionibus cautum erat. Postumo quoque alieno inutiliter
legabatur: est autem alienus postumus qui natus inter suos heredes testatoris
futurus non est: ideoque ex emancipato filio conceptus nepos extraneus erat
postumus avo. Sed nec huiusmodi species penitus est sine iusta emendatione
derelicta, cum in nostro codice constitutio posita est, per quam et huic parti
medevimus non solum in hereditatibus, sed etiam in legatis et fideicommissis:
quod evidenter ex ipsius constitutionis lectione clarescit. tutor autem nec per
nostram constitutionem incertus dari debet, quia certo iudicio debet quis pro
tutela suae posteritati cavere. Postumus autem alienus heres institui et antea
poterat et nunc potest, nisi in utero eius sit quae iure nostra uxor esse non
potest.
12.
Si quis in nomine, cognomine, praenomine legatarii erraverit testator, si de
persona constat, nihilo minus valet legatum. idem in heredibus servatur: et
recte; nomina enim significandorum hominum gratia reperta sunt, qui si quolibet
alio modo intellegantur, nihil interest. Huic proxima est illa iuris regula,
falsa demonstratione legatum non peremi, veluti si quis ita legaverit STICHUM
SERVUM MEUM VERNAM DO LEGO: licet enim non verna sed emptus sit, de servo tamen
constat, utile est legatum. et convenienter si ita demonstraverit STICHUM
SERVUM, QUEM A SEIO EMI, sitque ab alio emptus, utile legatum est, si de servo
constat. Longe magis legato falsa causa non nocet. veluti cum ita quis dixerit:
TITIO, QUIA ABSENTE ME NEGOTIA MEA CURAVIT, STICHUM DO LEGO, vel ita: TITIO,
QUIA PATROCINIO EIUS CAPITALI CRIMINE LIBERATUS SUM, STICHUM DO LEGO: licet
enim neque negotia testatoris umquam gessit Titius neque patrocinio eius
liberatus est, legatum tamen valet. sed si condicionaliter enuntiata fuerit
causa, aliud iuris est. veluti hoc modo: TITIO, SI NEGOTIA MEA CURAVIT, FUNDUM
DO LEGO.
13.
An servo heredis recte legamus, quaeritur. et constat, pure inutiliter legari,
nec quidquam proficere si vivo testatore de potestate heredis exierit, quia
quod inutile foret legatum, si statim post factum testamentum decessisset
testator, hoc non debet ideo valere, quia diutius testator vixerit. sub
condicione vero recte legatur, ut requiramus, an, quo tempore dies legati
cedit, in potestate heredis non sit. Ex diverso herede instituto servo, quin
domino recto etiam sine condicione legetur, non dubitatur. nam et si statim
post factum testamentum decesserit testator, non tamen apud eum qui heres sit
dies legati cedere intellegitur, cum hereditas a legato separata sit et possit
per eum servum alius heres effici, si prius quam iussu domini adeat in alterius
potestatem translatus sit, vel manumissus ipse heres efficitur: quibus casibus
utile est legatum: quodsi in eadem causa permanserit et iussu legatarii
adierit, evanescit legatum.
14.
Ante heredis institutionem inutiliter antea legabatur, scilicet quia testamenta
vim ex institutione heredum accipiunt et ob id veluti caput atque fundamentum
intellegitur totius testamenti heredis institutio. pari ratione nec libertas
ante heredis institutionem dari poterat. sed quia incivile esse putavimus,
ordinem quidem scripturae sequi (quod et ipsi antiquitati vituperandum fuerat
visum), sperni autem testatoris voluntatem: per nostram constitutionem et hoc
vitium emendavimus, ut liceat et ante heredis institutionem et inter medias
heredum institutiones legatum relinquere et multo magis libertatem, cuius usus
favorabilior est.
15.
Post mortem quoque heredis aut legatarii simili modo inutiliter legabatur:
veluti si quis ita dicat: CUM HERES MEUS MORTUUS ERIT, DO LEGO: item PRIDIE
QUAM HERES AUT LEGATARIUS MORIETUR. Sed simili modo et hoc correximus,
firmitatem huiusmodi legatis ad fideicommissorum similitudinem praestantes, ne
vel in hoc casu deterior causa legatorum quam fideicommissorum inveniatur.
16.
Poenae quoque nomine inutiliter legabatur et adimebatur vel transferebatur.
poenae autem nomine legari videtur quod coercendi heredis causa relinquitur,
quo magis is aliquid faciat aut non faciat: veluti si quis ita scripserit:
HERES MEUS SI FILIAM SUAM IN MATRIMONIUM TITIO COLLOCAVERIT (vel ex diverso SI
NON COLLOCAVERIT), DATO DECEM AUREOS SEIO, aut si ita scripserit: HERES MEUS SI
SERVUM STICHUM ALIENAVERIT (vel ex diverso SI NON ALIENAVERIT), TITIO DECEM
AUREOS DATO. et in tantum haec regula observabatur, ut perquam pluribus
principalibus constitutionibus significetur nec principem quidem agnoscere quod
ei poenae nomine legatum sit. nec ex militis quidem testamento talia legata
valebant, quamvis alias militum voluntates in ordinandis testamentis valde
observantur. quin etiam nec libertatem poenae nomine dari posse placebat. eo
amplius nec heredem poenae nomine adici posse Sabinus existimabat, veluti si
quis ita dicat: TITIUS HERES ESTO: SI TITIUS FILIAM SUAM SEIO IN MATRIMONIUM
COLLOCAVERIT, SEIUS QUOQUE HERES ESTO: nihil enim intererat, qua ratione Titius
coerceatur, utrum legati datione an coheredis adiectione. at huiusmodi
scrupulositas nobis non placuit, et generaliter ea quae relinquuntur, licet
poenae nomine fuerint relicta vel adempta vel in alios translata, nihil distare
a ceteris legatis constituimus vel in dando vel in adimendo vel in
transferendo: exceptis his videlicet quae impossibilia sunt vel legibus
interdicta aut alias probrosa: huiusmodi enim testatorum dispositiones valere,
secta temporum meorum non patitur.
|