1.
Superest ut de lege Falcidia dispiciamus, qua modus novissime legatis impositus
est. cum enim olim lege duodecim tabularum libera erat legandi potestas, ut
liceret vel totum patrimonium legatis erogare (quippe ea lege ita cautum esset:
"uti legassit suae rei, ita ius esto"): visum est hanc legandi
licentiam coartare, idque ipsorum testatorum gratia provisum est, ob id quod
plerumque intestati moriebantur, recusantibus scriptis heredibus pro nullo aut
minimo lucro hereditates adire. et cum super hoc tam lex Furia quam lex Voconia
latae sunt, quarum neutra sufficiens ad rei consummationem videbatur: novissime
lata est lex Falcidia, qua cavetur, ne plus legare liceat quam dodrantem totorum
bonorum, id est ut, sive unus heres institutus esset sive plures, apud eum
eosve pars quarta remaneret.
2.
Et cum quaesitum esset, duobus heredibus institutis, veluti Titio et Seio, si
Titii pars aut tota exhausta sit legatis quae nominatim ab eo data sunt, aut
supra modum onerata, a Seio vero aut nulla relicta sint legata, aut quae partem
eius dumtaxat in partem dimidiam minuunt, an, quia is quartam partem totius
hereditatis aut amplius habet, Titio nihil ex legatis quae ab eo relicta sunt
retinere liceret: placuit, ut quartam partem suae partis salvam habeat, posse
retinere: etenim in singulis heredibus ratio legis Falcidiae ponenda est.
Quantitas autem patrimonii, ad quam ratio legis Falcidiae redigitur, mortis tempore
spectatur. itaque si verbi gratia is qui centum aureorum patrimonium habebat
centum aureos legaveri, nihil legatariis prodest, si ante aditam hereditatem,
per servos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu
pecorum, tantum accesserit hereditati ut, centum aureis legatorum nomine
erogatis, heres quartam partem hereditatis habiturus sit, sed necesse est ut
nihilo minus quarta pars legatis detrahatur. ex diverso si septuaginta quinque
legaverit et ante aditam hereditatem in tantum decreverint bona, incendiis
forte aut naufragiis aut morte servorum, ut non amplius quam septuaginta
quinque aureorum substantia vel etiam minus relinquatur, solida legata
debentur. nec ea res damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem:
quae res efficit ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil
consequantur, cum herede in portione pacisci. Cum autem ratio legis Falcidiae
ponitur, ante deducitur aes alienum, item funeris impensa et pretia servorum
manumissorum, tunc deinde in reliquo ita ratio habetur, ut ex eo quarta pars
apud heredes remaneat, tres vero partes inter legatarios distribuantur, pro
rata scilicet portione eius quod cuique eorum legatum fuerit. itaque si
fingamus, quadringentos aureos legatos esse, et patrimonii quantitatem, ex qua
legata erogari oportet, quadringentorum esse, quarta pars singulis legatariis
detrahi debet. quodsi trecentos quinquaginta legatos fingamus, octava debet
detrahi. quodsi quingentos legaverit, initio quinta, deinde quarta detrahi
debet: ante enim detrahendum est quod extra bonorum quantitatem est, deinde
quod ex bonis apud heredem remanere oportet.
|