1.
Ante Augusti tempora constat ius codicillorum non fuisse, sed primus Lucius
Lentulus, ex cuius persona etiam fideicommissa coeperunt, codicillos
introduxit. nam cum decederet in Africa scripsit codicillos testamento
confirmatos, quibus ab Augusto petiit per fideicommissum ut faceret aliquid: et
cum divus Augustus voluntatem eius implesset, cuius deinceps reliqui
auctoritatem secuti, fideicommissa praestabant, et filia Lentuli legata quae
iure non debebat solvit, dicitur Augustus convocasse prudentes, inter quos
Trebatium quoque, cuius tunc auctoritas maxima erat, et quaesisse, an possit
hoc recipi nec absonans a iuris ratione codicillorum usus esset: et Trebatium
suasisse Augusto, quod diceret, utilissimum et necessarium hoc civibus esse
propter magnas et longas peregrinationes, quae apud veteres fuissent, ubi, si
quis testamentum facere non posset, tamen codicillos posset. post quae tempora
cum et Labeo codicillos fecisset, iam nemini dubium erat quin codicilli iure
optimo admitterentur.
2.
Non tantum autem testamento facto potest quis codicillos facere, sed et
intestatus quis decedens fideicommittere codicillis potest. sed cum ante
testamentum factum codicilli facti erant, Papinianus ait, non aliter vires
habere quam si speciali postea voluntate confirmentur. sed divi Severus et
Antoninus rescripserunt, ex his codicillis qui testamentum praecedunt posse fideicommissum
peti, si appareat eum qui postea testamentum fecerat a voluntate quam
codicillis expresserat non recessisse. Codicillis autem hereditas neque dari
neque adimi potest, ne confundatur ius testamentorum et codicillorum, et ideo
nec exheredatio scribi. directo autem hereditas codicillis neque dari neque
adimi potest: nam per fideicommissum hereditas codicillis iure relinquitur. nec
condicionem heredi instituto codicillis adicere neque substituere directo
potest. Codicillos autem etiam plures quis facere potest: et nullam
sollemnitatem ordinationis desiderant.
|