1.
Si nemo suus heres, vel eorum quos inter suos heredes praetor vel
constitutiones vocant, extat aut successionem quoquo modo amplectatur: tunc ex
lege duodecim tabularum ad adgnatum proximum hereditas pertinet.
2.
Sunt autem adgnati, ut primo quoque libro tradidimus, cognati per virilis sexus
personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati. itaque eodem patre nati
fratres adgnati sibi sunt, qui et consanguinei vocantur, nec requiritur an
etiam eandem matrem habuerint. item patruus fratris filio et invicem is illi
adgnatus est. eodem numero sunt fratres patrueles, id est qui ex duobus
fratribus procreati sunt, qui etiam consobrini vocantur. qua ratione etiam ad
plures gradus adgnationis pervenire poterimus. hi quoque, qui post mortem
patris nascuntur, nanciscuntur consanguinitatis iura. non tamen omnibus simul
adgnatis dat lex hereditatem, sed his qui tunc proximo gradu sunt cum certum
esse coeperit aliquem intestatum decessisse. Per adoptionem quoque adgnationis
ius consistit, veluti inter filios naturales et eos quos pater eorum adoptavit
(nec dubium est, quin proprie consanguinei appellentur): item si quis ex
ceteris adgnatis tuis, veluti frater aut patruus aut denique is qui longiore
gradu est, aliquem adoptaverit, adgnatio inter vos esse non dubitatur.
3.
Ceterum inter masculos quidem adgnationis iure hereditas etiam longissimo gradu
ultro citroque capitur. quod ad feminas vero ita placebat ut ipsae
consanguinitatis iure tantum capiant hereditatem si sorores sint, ulterius non
capiant: masculi vero ad earum hereditates, etiam si longissimo gradu sint,
admittantur. qua de causa fratris tui aut patrui tui filiae vel amitae tuae
hereditas ad te pertinebat, tua vero ad illas non pertinebat. quod ideo ita
constitutum erat, quia commodius videbatur, ita iura constitui ut plerumque
hereditates ad masculos confluerent. sed quia sane iniquum erat in universum
eas quasi extraneas repelli, praetor eas ad bonorum possessionem admittebat ea
parte qua proximitatis nomine bonorum possessionem pollicetur: ex qua parte ita
scilicet admittuntur, si neque adgnatus ullus nec proximior cognatus
interveniat. Et haec quidem lex duodecim tabularum nullo modo introduxit, ased
simplicitatem legibus amicam amplexa, simili modo omnes adgnatos sive masculos
sive feminas cuiuscumque gradus ad similitudinem suorum invicem ad successionem
vocabat: media autem iurisprudentia quae erat lege quidem duodecim tabularum
iunior imperiali autem dispositione anterior, subtilitate quadam excogitata,
praefatam differentiam inducebat et penitus eas a successione adgnatorum
repellebat, omni alia successione incognita, donec praetores, paulatim
asperitatem iuris civilis corrigentes, sive quod deest adimplentes, humano
proposito alium ordinem suis edictis addiderant et, cognationis linea
proximitatis nomine introducta, per bonorum possessionem eas adiuvabant et
pollicebantur his bonorum possessionem quae unde cognati appellatur. Nos vero
legem duodecim tabularum sequentes et eius vestigia in hac parte conservantes,
laudamus quidem praetores suae humanitatis, non tamen eos inplenum causae
mederi invenimus: quare etenim, uno eodemque gradu naturali concurrente et
adgnationis titulis tam in masculis quam in feminis aequa lance constitutis,
masculis quidem dabatur ad successionem venire omnium adgnatorum, ex adgnatis
autem mulieribus nullis penitus nisi soli sorori ad adgnatorum successionem
patebat aditus? ideo in plenum omnia reducentes et ad ius duodecim tabularum
eandem dispositionem exaequantes, nostra constitutione sanximus:
4.
"omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes, sive
masculini sive feminini generis sunt, simili modo ad iura successionis
legitimae ab intestato vocari secundum gradus sui praerogativam, nec ideo
excludendas quia consanguinitatis iura sicuti germanae non habent.".
5.
Hoc etiam addendum nostrae constitutioni existimavimus, ut transferatur unus
tantommodo gradus .
6.
"a iure cognationis in legitimam successionem, ut non solum fratris filius
et filia secundum quod iam definivimus, ad successionem patrui sui vocentur,
sed etiam germanae consanguineae vel sororis uterinae filius et filia soli, et
non deinceps personae, una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo
eo qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suae
suboli, simili modo ab utroque latere succedant tamquam si omnes ex masculis
descendentes legitimo iure veniant, scilicet ubi frater et soror superstites
non sunt (his etenim personis praecedentibus et successionem admittentibus
ceteri gradus remanent penitus semoti)":.videlicet hereditate non in
stirpes, sed in capita dividenda.
7.
Si plures sint gradus adgnatorum, aperte lex duodecim tabularum proximum vocat:
itaque si verbi gratia sit frater defuncti et alterius fratris filius aut
patruus, frater potior habetur. et quamvis singulari numero usa lex proximum
vocet, tamen dubium non est quin et, si plures sint eiusdem gradus, omnes
admittantur: nam et proprie proximus ex pluribus gradibus intellegitur et tamen
dubium non est quin, licet unus sit gradus adgnatorum, pertineat ad eos
hereditas. Proximus autem, si quidem nullo testamento facto quisque decesserit,
per hoc tempus requiritur quo mortuus est is cuius de hereditate quaeritur.
quodsi facto testamento quisquam decesserit, per hoc tempus requiritur quo
certum esse coeperit, nullum ex testamento heredem extaturum: tum enim proprie
quisque intellegitur intestatus decessisse. quod quidem aliquando longo tempore
declaratur: in quo spatio temporis saepe accidit, ut proximiore mortuo,
proximus esse incipiat qui moriente testatore non erat proximus.
8.
Placebat autem , in eo genere percipiendarum hereditatum successionem non esse,
id est quamvis proximus, qui, secundum ea quae diximus, vocatur ad hereditatem,
aut spreverit hereditatem aut, antequam adeat, decesserit, nihilo magis
legitimo iure sequentes admittuntur. quod iterum praetores imperfecto iure
corrigentes, non in totum sine adminiculo relinquebant, sed ex cognatorum
ordine eos vocabant, utpote adgnationis iure eis recluso. sed nos nihil deesse
perfectissimo iuri cupientes, nostra constitutione sanximus quam de iure
patronatus, humanitate suggerente, protulimus, successionem in adgnatorum
hereditatibus non esse eis denegandam, cum satis absurdum erat quod cognatis a
praetore apertum est hoc adgnatis esse reclusum, maxime cum in onere quidem
tutelarum et primo gradu deficiente, sequens succedit, et quod in onere
obtinebat non erat in lucro permissum.
9.
Ad legitimam successionem nihilo minus vocatur etiam parens qui contracta
fiducia filium vel filiam, nepotem vel neptem ac deinceps, emancipat. quod ex
nostra constitutione omnimodo inducitur, ut emancipationes liberorum semper
videantur contracta fiducia fieri, cum apud antiquos non aliter hoc obtinebat
nisi specialiter contracta fiducia parens manumisisset.
|