1.
Lex duadecim tabularum ita stricto iure utebatur et praeponebat masculorum
progeniem, et eos qui per feminini sexus necessitudinem sibi iunguntur adeo
expellebat, ut ne quidem inter matrem et filium filiamve ultro citroque
hereditatis capiendae ius daret, nisi quod praetores ex proximitate cognatorum
eas personas ad successionem bonorum possessione unde cognati accommodata
vocabant.
2.
Sed hae iuris angustiae postea emendatae sunt. et primus quidem divus Claudius
matri ad solatium liberorum amissorum legitimam eorum detulit hereditatem.
Postea autem senatusconsulto Tertulliano, quod divi Hadriani temporibus factum
est, plenissime de tristi successione matri, non etiam aviae deferenda cautum
est: ut mater ingenua trium liberorum ius habens, libertina quattuor ad bona
filiorum filiarumve admittatur intestatorum mortuorum, licet in potestate
parentis est, ut scilicet, cum alieno iuri subiecta est, iussu eius adeat cuius
iuri subiecta est. Praeferuntur autem matri liberi defuncti, qui sui sunt quive
suorum loco, sive primigradus sive ulterioris. sed et filiae suae mortuae
filius vel filia opponitur ex constitutionibus matri defunctae, id est aviae
suae. pater quoque utriusque, non etiam avus vel proavus, matri anteponitur,
scilicet cum inter eos solos de hereditate agitur. frater autem consanguineus
tam filii quam filiae excludebat matrem: soror autem consanguinea pariter cum
matre admittebatur: sed si fuerat frater et soror consanguinei et mater liberis
honorata, frater quidem matrem excludebat, communis autem erat hereditas ex
aequis partibus fratri et sorori.
3.
Sed nos constitutione, quam in codice nostro nomine decorato posuimus, matri
subveniendum esse existimavimus, respicientes ad naturam et puerperium et
periculum et saepe mortem ex hoc casu matribus illatam. ideoque impium esse
credidimus, casum fortuitum in eius admitti detrimentum: si enim ingenua ter
vel libertina quater non pepererit, immerito defraudabatur successione suorum
liberorum; quid enim peccavit, si non plures sed paucos pepererit? et dedimus
ius legitimum plenum matribus sive ingenuis sive libertinis, etsi non ter
enixae fuerint vel quater, sed eum tantum vel eam qui quaeve morte intercepti
sunt, ut et sic vocentur in liberorum suoram legitimam successionem. Sed cum
antea constitutiones iura legitima perscrutantes partim matrem adiuvabant,
partim eam praegravabant et non in solidum eam vocabant, sed in quibusdam
casibus tertiam partem ei abstrahentes certis legitimis dabant personis, in
aliis autem contrariam faciebant: nobis visum est, recta et simplici via matrem
omnibus legitimis personis anteponi et sine ulla deminutione filiorum suorum
successionem accipere, excepta fratris et sororis persona, sive consanguinei
sint sive sola cognationis iura habentes, ut quemadmodum eam toto alio ordini
legitimo praeposuimus, ita omnes fratres et sorores, sive legitimi sint sive
non, ad capiendas hereditates simul vocemus, ita tamen ut, si quidem solae
sorores cognatae vel adgnatae et mater defuncti vel defunctae supersint,
dimidiam quidem mater, alteram vero dimidiam partem omnes sorores habeant, si
vero matre superstite et fratre vel fratribus solis vel etiam cum sororibus
sive legitima sive sola cognationis iura habentibus intestatus quis vel
intestata moriatur, in capita distribuatur eius hereditas. Sed quemadmodum nos
matribus prospeximus, ita eas oportet suae suboli consulere: scituris eis quod,
si tutores liberis non petierint vel in locum remoti vel excusati intra annum
petere neglexerint, ab eorum impuberum morientium successione merito
repellentur. Licet autem volgo quaesitus sit filius filiave, potest ad bona
eius mater ex Tertulliano senatusconsulto admitti.
|