1.
Per contrarium autem ut liberi ad bona matrum intestatarum admittantur,
senatusconsulto Orphitiano effectum est, quod latum est Orphito et Rufo
consulibus, divi Marci temporibus. et data est tam filio quam filiae legitima
hereditas, etiamsi alieno iuri subiecti sunt: et praeferuntur et consanguineis
et adgnatis defunctae matris. Sed cum ex hoc senatusconsulto nepotes ad aviae
successionem legitimo iure non vocabantur, postea hoc constitutionibus
principalibus emendatum est, ut ad similitudinem filioram filiarumque et
nepotes et neptes vocentur. Sciendum autem est, huiusmodi successiones quae a
Tertulliano et Orphitiano deferuntur, capitis deminutione non peremi propter
illam regulam qua novae hereditates legitimae capitis deminutione non pereunt,
sed illae solae quae ex lege duodecim tabularum deferantur. Novissime sciendum
est, etiam illos liberos qui vulgo quaesiti sunt ad matris hereditatem ex hoc
senatusconsulto admitti.
2.
Si ex pluribus legitimis heredibus quidam omiserint hereditatem, vel morte vel
alia causa impediti fuerint quominus adeant: reliquis, qui adierint, adcrescit
illorum portio et, licet ante decesserint qui adierint, ad heredes tamen eorum
pertinet.
|