1.
Post suos heredes, eosque quos inter suos heredes praetor et constitutiones
vocant, et post legitimos (quo numero sunt adgnati et hi quos in locum
adgnatorum tam supra dicta senatusconsulta quam nostra erexit constitutio)
proximos cognatos praetor vocat. Qua parte naturalis cognatio spectatur. nam
adgnati capite deminuti quique ex his progeniti sunt, ex lege duodecim
tabularum inter legitimos non habentur, sed a praetore tertio ordine vocantur,
exceptis solis tantummodo fratre et sorore emancipatis, non etiam liberis eorum
quos lex Anastasiana cum fratribus integri iuris constitutis vocat quidem ad
legitimam fratris hereditatem sive sororis, non aequis tamen partibus, sed cum
aliqua deminutione quam facile est ex ipsius constitutionis verbis colligere,
aliis vero adgnatis inferioris gradus, licet capitis deminutionem passi non
sunt, tamen eos anteponit et procul dubio cognatis. Hos etiam, qui per feminini
sexus personas ex transverso cognatione iunguntur, tertio gradu proximitatis
nomine praetor ad successionem vocat. Liberi quoque qui in adoptiva familia
sunt ad naturalium parentum hereditatem hoc eodem gradu vocantur. Vulgo
quaesitos nullum habere adgnatum manifestum est, cum adgnatio a patre, cognatio
sit a matre, hi autem nullum patrem habere intelleguntur. eadem ratione nec
inter se quidem possunt videri consanguinei esse, quia consanguinitatis ius
species est adgnationis: tantum igitur cognati sunt sibi, sicut et matris
cognatis. itaque omnibus istis ea parte competit bonorum possessio qua
proximitatis nomine cognati vocantur. Hoc loco et illud necessario admonendi
sumus, adgnationis quidem iure admitti aliquem ad hereditatem et si decimo
gradu sit, sive de lege duodecim tabularum quaeramus, sive de edicto quo
praetor legitimis heredibus daturum se bonorum possessionem pollicetur.
proximitatis vero nomine his solis praetor promittit bonorum possessionem qui
usque ad sextum gradum cognationis sunt, et ex septimo a sobrino sobrinaque
nato nataeve.
|