1.
Hoc loco necessarium est exponere quemadmodum gradus cognationis numerentur.
qua in re inprimis admonendi sumus, cognationem aliam supra numerari, aliam
infra, aliam ex transverso, quae etiam ex latere dicitur. superior cognatio est
parentium, inferior liberorum, ex transverso fratrum sororumve, eorumque qui ex
his progenerantur, et convenienter patrui, amitae, avunculi, materterae. et
superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit: at ea quae ex
transverso numeratur, a secundo.
2.
Primo gradu est supra pater, mater, infra filius, filia. Secundo supra avos,
avia, infra nepos, neptis, ex transverso frater, soror. Tertio supra proavus,
proavia. infra pronepos, proneptis, ex transverso fratris sororisque filius,
filia et convenienter patruus, amita, avunculus matertera. patruus est patris
frater, qui Graece vocatur: avunculus est matris frater, qui apud Graecos
proprie appellatur: et promiscue dicitur. amita est patris soror, matertera vero matris
soror: utraque vel apud quosdam appellatur. Quarto gradu supra abavus, abavia, infra
abnepos, abneptis, ex transverso fratris sororisque nepos, neptis et convenienter
patruus magnus, amita magna (id est avi frater et soror), item avunculus
magnus, matertera magna (id est aviae frater et soror), consobrinus, consobrina
(id est qui quaeve ex fratribus aut sororibus progenerantur). sed quidam recte
consobrinos eos proprie putant dici, qui ex duabus sororibus progenerantur,
quasi consororinos: eos vero qui ex duobus fratribus progenerantur proprie
fratres patrueles vocari (si autem ex duobus fratribus filiae nascantur,
sorores patrueles appellantur): at eos qui ex fratre et sorore propagantur
amitinos proprie dici (amitae tuae filii consobrinum te appellant, tu illos
amitinos). Quinto supra atavas, atavia, infra adnepos, adneptis, ex transverso
fratris sororisque pronepos, proneptis et convenienter propatruus, proamita (id
est proavi frater et soror), proavunculus, promatertera (id est proaviae frater
et soror), item fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini et
consobrinae, amitini, amitinae filius, filia, propius sobrino, sobrina (hi sunt
patrui magni, amitae magnae, avunculi magni, materterae magnae filias, filia).
Sexto gradu sunt supra tritavus, tritavia, infra trinepos, trineptis, ex
transverso fratris sororisque abnepos, abneptis et convenienter abpatruus,
abamita (id est abavi frater et soror), abavunculus, abmatertera (id est
abaviae frater et soror), item propatrui, proamitae, proavunculi, promaterterae
filius, filia, item fratris patruelis, sororis patruelis, consobrini,
consobrinae, amitini, amitinae nepos, neptis, item sobrini sobrinaeque (id est qui
quaeve ex fratribus vel sororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis
progenerantur). Hactenus ostendisse sufficiet quemadmodum gradus cognationis
numerentur. namque ex his palam est intellegere quemadmodum ulterius quoque
gradus numerare debemus: quippe semper generata quaeque persona gradum adiciat,
ut longe facilias sit respondere quoto quisque gradu sit quam propria
cognationis appellatione quemquam denotare. Adgnationis
quoque gradus eodem modo numerantur. Sed cum magis veritas oculata fide quam
per aures animis hominum infigitur, ideo necessarium duximus, post narrationem
graduum etiam eos praesenti libro inscribi. quatenus possint et auribus et
inspectione adulescentes perfectissimam graduum doctrinam adipisci.
3.
Illud certum est, ad serviles cognationes illam partem edicti qua proximitatis
nomine bonorum possessio promittitur non pertinere: nam nec ulla antiqua ege
talis cognatio computabatur. sed nostra constitutione, quam pro iure patronatus
fecimus (quod ius usque ad nostra tempora satis obscurum atque nube plenum et
undique confusum fuerat) et hoc, humanitate suggerente, concessimus, ut si quis
in servili consortio constitutus liberum vel liberos habuerit, sive ex libera
sive servilis condicionis muliere, vel contra serva mulier ex libero vel servo
habuerit liberos cuinscumque sexus, et ad libertatem his pervenientibus, et hi
qui ex servili ventre nati sunt libertatem meruerunt, vel, dum mulieres liberae
erant, ipsi in servitute eas habuerunt et postea ad libertatem pervenerunt, ut
hi omnes ad successionem vel patris vel matris veniant, patronatus iure in hac
parte sopito: hos enim liberos non solum in suorum parentium successionem, sed
etiam alterum in alterius mutuam successionem vocavimus, ex illa lege
specialiter eos vocantes, sive soli inveniantur qui in servitute nati et postea
manumissi sunt, sive una cum aliis qui post libertatem parentium concepti sunt,
sive ex eadem matre vel eodem patre sive ex aliis nuptiis, ad similitudinem
eorum qui ex iustis nuptiis procreati sunt.
4.
Repetitis itaque omnibus quae iam tradidimus, apparet, non semper eos qui parem
gradum cognationis optinent pariter vocari, eoque amplius nec eum quidem qui
proximior sit cognatus semper potiorem esse. cum enim prima causa sit suorum
heredum quosque inter suos heredes iam enumeravimus, apparet, pronepotem vel
abnepotem defuncti potiorem esse quam fratrum aut patrem matremque defuncti,
cum alioquin pater quidem et mater, ut supra quoque tradidimus, primum gradum
cognationis optineant, frater vero secundum, pronepos autem tertio gradu sit
cognatus et abnepos quarto: nec interest in potestate morientis fuerit an non
fuerit, quod vel emancipatus vel ex emancipato aut ex feminino sexu propagatus
est.
5.
Amotis quoque suis heredibus quosque inter suos heredes vocari diximus,
adgnatus, qui integrum ius adgnationis habet, etiamsi longissimo gradu sit,
plerumque potior habetur quam proximior cognatus: nam patrui nepos vel pronepos
avunculo vel materterae praefertur. totiens igitur dicimus aut potiorem haberi
eum qui proximiorem gradum cognationis obtinet, aut pariter vocari eos qui
cognati sint, quotiens neque suorum heredum iure quique inter suos heredes sunt,
neque adgnationis iure aliquis praeferri debeat secumdum ea quae tradidimus,
exceptis fratre et sorore emancipatis, qui ad successionem fratrum vel sororum
vocantur, qui et si capite deminuti sunt, tamen praeferuntur ceteris ulterioris
gradus adgnatis.
|