1.
Nunc de libertorum bonis videamus. olim itaque licebat liberto patronum suum
impune testamento praeterire: nam ita demum lex duodecim tabularum ad hereditatem
liberti vocabat patronum, si intestatus mortuus esset libertus, nullo suo
herede relicto. itaque intestato quoque mortuo liberto, si is suum heredem
reliquisset, nihil in bonis eius patrono ius erat. et si quidem ex naturalibus
liberis aliquem suum heredem reliquisset, nulla videbatur querela: si vero
adoptivus filius esset, aperte iniquum erat nihil iuris patrono superesse. Qua
de causa postea praetoris edicto haec iuris iniquitas emendata est. sive enim
faciebat testamentum libertus, iubebatur ita testari ut patrono partem dimidiam
bonorum suorum relinqueret: et si aut nihil aut minus partis dimidiae
reliquerat, dabatur patrono contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum
possessio. si vero intestatus moriebatur, suo herede relicto filio adoptivo,
dabatur aeque patrono contra hunc suum heredem partis dimidiae bonorum
possessio. prodesse autem liberto solebant ad excludendum patronum naturales
liberi, non solum quos in potestate mortis tempore habebat, sed etiam
emancipati et in adoptionem dati, si modo ex aliqua parte heredes scripti erant
aut praeteriti contra tabulas bonorum possessionem ex edicto petierant: nam
exheredati nullo modo repellebant patronum. Postea lege Papia adaucta sunt iura
patronorum qui locupletiores libertos habebant. cautum est enim ut ex bonis
eius qui sestertiorum centum milium patrimonium reliquerit et pauciores quam
tres liberos habebat, sive is testamento facto, sive intestato mortuus erat,
virilis pars patrono deberetur. itaque cum unum filium filiamve heredem reliquerit
libertus, perinde pars dimidia patrono debebatur ac si is sine ullo filio
filiave decessisset: cum duos duasve heredes reliquerat, tertia pars debebatur
patrono: si tres reliquerat, repellebatur patronus.
2.
Sed nostra constitutio, quam pro omnium notione Graeca lingua, compendioso
tractatu habito, composuimus, ita huiusmodi causas definivit, ut si quidem
libertus vel liberta minores centenariis sint, id est minus centum aureis
habeant substantiam (sic enim legis Papiae summam interpretati sumus, ut pro
mille sestertiis unus aureus computetur), nullum locum habeat patronus in eorum
successionem, si tamen testamentum fecerint. sin autem intestati decesserint,
nullo liberorum relicto, tunc patronatus ius, quod erat ex lege duodecim
tabularum, integrum reservavit. cum vero maiores centenariis sint, si heredes
vel bonorum possessores liberos habeant sive unum sive plures cuiuscumque sexus
vel gradus, ad eos successionem parentum deduximus, omnibus patronis una cum
sua progenie semotis. sin autem sine liberis decesserint, si quidem intestati,
ad omnem hereditatem patronos patronasque vocavimus: si vero testamentum quidem
fecerint, patronos autem vel patronas praeterierint, cum nullos liberos
haberent vel habentes eos exheredaverint, vel mater sive avus maternus eos
praeterierit, ita ut non possint argui inofficiosa eorum testamenta, tunc ex
nostra constitutione per bonorum possessionem contra tabulas non dimidiam, ut
ante, sed tertiam partem bonorum liberti consequantur; vel quod deest eis ex
constitutione nostra repleatur, si quando minus tertia parte bonorum suorom
libertus vel liberta eis reliquerint, ita sine onere ut nec liberis liberti
libertaeve ex ea parte legata vel fideicommissa praestentur, sed ad coheredes
hoc onus redundaret; multis aliis casibus a nobis in praefata constitutione
congregatis, quos necessarios esse ad huiusmodi iuris dispositionem perspeximus
ut tam patroni patronaeque quam liberi eorum nec non qui ex transverso latere
veniunt usque ad quintum gradum ad successionem libertorum vocentur, sicut ex
ea constitutione intellegendum est: ut si eiusdem patroni vel patronae vel
duorum duarum pluriumve sint liberi, qui proximior est ad liberti seu libertae
vocetur successionem, et in capita non in stirpes dividatur successio, eodem
modo et in his qui ex transverso latere veniunt servando. paene enim
consonantia iura ingenuitatis et libertinitatis in successionibus fecimus.
3.
Sed haec de his libertinis hodie dicenda sunt qui in civitatem Romanam
pervenerunt, cum nec sunt alii liberti, simul et dediticiis et Latinis
sublatis, cum Latinorum legitimae successiones nullae penitus erant, qui licet
ut liberi vitam suam peragebant, attamen ipso ultimo spiritu simul animam atque
libertatem amittebant, et quasi servoram ita bona eorum iure quodammodo peculii
ex lege Iunia manumissores detinebant. postea vero senatusconsulto Largiano
cautum fuerat ut liberi manumissoris, non nominatim exheredati facti, extraneis
heredibus eorum in bonis Latinorum praeponerentur. quibus supervenit etiam divi
Traiani edictum, quod eundem hominem, si invito vel ignorante patrono ad
civitatem venire ex beneficio principis festinavit, faciebat vivum quidem civem
Romanum, Latinum autem morientem. sed nostra constitutione propter huiusmodi
condicionum vices et alias difficultates cum ipsis Latinis etiam legem Iuniam
et senatusconsultum Largianum et edictum divi Traiani in perpetuum deleri
censuianus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur, et mirabili modo
quibusdam adiectionibus ipsas vias quae in Latinitatem ducebant ad civitatem
Romanam capiendam transposuimus.
|