1.
Accessit novus casus successionis ex constitutione divi Marci. nam si hi qui
libertatem acceperunt a domino in testamento, ex quo non aditur hereditas,
velint bona sibi addici libertatium conservandarum causa, audiuntur. et ita
rescripto divi Marci ad Popilium Rufum continetur. Verba rescripti ita se
habent:
2.
"Si Virginio Valenti, qui testamento suo libertatem quibusdam adscripsit,
nemine successore ab intestato existente, in ea causa bona esse coeperunt ut
veniri debeant: is cuius de ea re notio est aditus rationem desiderii tui
habebit, ut libertatium tam earum quae directo, quam earum quae per speciem
fideicommissi relictae sunt, tuendarum gratia addicantur tibi, si idonee
creditoribus caveris de solido quod cuique debetur solvendo. et hi quidem
quibus directa libertas data est perinde liberi erunt ac si hereditas adita
esset: hi autem quos heres rogatus est manumittere a te libertatem
consequantur: nisi si non alia condicione velis bona tibi addici quam ut etiam
qui directo libertatem acceperunt tui liberti fiant; nam huic etiam voluntati
tuae, si ii de quorum statu agitur consentiant, auctoritatem nostram
accommodamus. et ne huius rescriptionis nostrae emolumentum alia ratione irritum
fiat, si fiscus bona agnoscere voluerit, et hi qui rebus nostris attendunt
scient, commodo pecuniario praeferendam libertatis causam, et ita bona cogenda
ut libertas his salva sit qui eam adipisci potuerunt si hereditas ex testamento
adita esset.".
3.
Hoc rescripto subventum est et libertatibus et defunctis, ne bona eorum a
creditoribus possideantur et veneant. certe si fuerint ex hac causa bona
addicta, cessat bonorum venditio; extitit enim defuncti defensor, et quidem
idoneus, qui de solido creditoribus cavet. Inprimis hoc rescriptum totiens
locum habet, quotiens testamento libertates datae sunt. quid ergo, si quis
intestatus decedens codicillis libertates dederit neque adita sit ab intestato
hereditas? favor constitutionis debet locum habere. certe si testatus decedat
et codicillis dederit libertatem, competere eam nemini dubium est. Tunc
constitutioni locum esse verba ostendunt, cum nemo successor ab intestato
existat. ergo quamdiu incertum sit, utrum existat an non, cessabit constitutio:
si certum esse coeperit neminem extare, tunc erit constitutioni locus. Si is
qui in integrum restitui potest abstinuit se ab hereditate, an, quamvis potest
in integrum restitui, potest admitti constitutio? et debet addictio bonorum
fieri. quid ergo, si post addictionem libertatum conservandarum causa factam in
integrum sit restitutus? utique non erit dicendum revocari libertates quae
semel competierunt. Haec constitutio libertatum tuendarum causa introducta est:
ergo si libertates nullae sint datae, cessat constitutio. quid ergo, si vivus
dedit libertates vel mortis causa et, ne de hoc quaeratur, utrum in fraudem
creditorum an non factum sit, idcirco velint addici sibi bona, an audiendi
sunt? et magis est, ut audiri debeant, etsi deficiant verba constitutionis. Sed
cum multas divisiones eiusmodi constitutioni deesse perspeximus, lata est a
nobis plenissima constitutio, in quam multae species collatae sunt, quibus ius
huiusmodi successionis plenissimum est effectum, quas ex ipsa lectione
constitutionis potest quis cognoscere.
|