1.
Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsione, cum quid dari
fierive nobis stipulamur. ex qua duae proficiscuntur actiones, tam condictio,
si certa sit stipulatio, quam ex stipulatu, si incerta. quae hoc nomine inde
utitur, quia stipulum apud veteres firmum appellabatur, forte a stipite
descendens.
2.
In hac re olim talia verba tradita fuerunt:
SPONDES? .
SPONDEO, PROMITTIS? .
PROMITTO, FIDEPROMITTIS? .
FIDEPROMITTO, FIDEIUBES? .
FIDEIUBEO, DABIS? .
DABO,
FACIES? .
FACIAM.
3.
utrum autem Latina an Graeca vel qua alia lingua stipulatio concipiatur, nihil
interest, scilicet si uterque stipulantium intellectum huius linguae habeat:
nec necesse est eadem lingua utrumque uti, sed sufficit congruenter ad
interrogatum respondere: quin etiam duo Graeci Latina lingua obligationem
contrahere possunt. sed haec sollemnia verba olim quidem in usu fuerunt: postea
autem Leoniana constitutio lata est, quae, sollemnitate verborum sublata,
sensum et consonantem intellectum ab utraque parte solum desiderat, licet
quibuscumque verbis expressus est.
4.
Omnis stipulatio aut pure aut in diem aut sub condicione fit. pure veluti
QUINQUE AUREOS DARE SPONDES? idque confestim peti potest. in diem, cum adiecto
die, quo pecunia solvatur, stipulatio fit: veluti DECEM AUREOS PRIMlS KALENDIS
MARTIIS DARE SPONDES? id autem quod in diem stipulamur statim quidem debetur,
sed peti prius quam dies veniat non potest: ac ne eo quidem ipso die in quem
stipulatio facta est peti potest, quia totus ille dies arbitrio solventis
tribui debet. neque enim certum est eo die in quem promissum est datum non
esse, priusquam is praetereat. At si ita stipuleris DECEM AUREOS ANNUOS, QUOAD
VIVAM, DARE SPONDES?, et pure facta obligatio intellegitur et perpetuatur, quia
ad tempus deberi non potest. sed heres petendo pacti exceptione submovebitur.
Sub condicione stipulatio fit, cum in aliquem casum differtur obligatio, ut si
aliquid factum fuerit aut non fuerit, stipulatio committatur, veluti SI TITIUS
CONSUL FACTUS FUERIT, QUINQUE AUREOS DARE SPONDES? si quis ita stipuletur SI IN
CAPITOLIUM NON ASCENDERO, DARE SPONDES? perinde erit ac si stipulatus esset,
cum morietur dari sibi. ex condicionali stipulatione tantum spes est debitum
iri, eamque ipsam spem transmittimus, si, priusquam condicio existat, mors
nobis contigerit. Loca etiam inseri stipulationi solent, veluti CARTHAGINE DARE
SPONDES? quae stipulatio licet pure fieri videatur, tamen re ipsa habet tempus
iniectum, quo promissor utatur ad pecuniam Carthagine dandam. et ideo si quis
ita Romae stipuletur HODIE CARTHAGINE DARE SPONDES? inutilis erit stipulatio, cum
impossibilis sit repromissio. Condiciones quae ad praeteritum vel ad praesens
tempus referuntur aut statim infirmant obligationem aut omnino non differunt:
veluti SI TITIUS CONSUL FUIT vel SI MAEVIUS VIVIT, DARE SPONDES? nam si ea ita
non sunt, nihil valet stipulatio: sin autem ita se habent, statim valent. quae
enim per rerum naturam certa sunt non morantur obligationem, licet apud nos
incerta sint.
5.
Non solum res in stipulatum deduci possunt, sed etiam facta: ut si stipulemur
fieri aliquid vel non fieri. et in huiusmodi stipulationibus optimum erit
poenam, subiicere, ne quantitas stipulationis in incerto sit ac necesse sit
actori probare, quid eius intersit. itaque si quis ut fiat aliquid, stipuletur,
ita adici poena debet? SI ITA FACTUM NON ERIT, TUM POENAE NOMINE DECEM AUREOS
DARE SPONDES: sed si quaedam fieri, quaedam non fieri una eademque conceptione
stipuletur, clausula erit huiusmodi adicienda: SI ADVERSUS EA FACTUM ERIT, SIVE
QUID ITA FACTUM NON ERIT, TUNC POENAE NOMINE DECEM AUREOS DARE SPONDES? .
|