1.
Pro eo qui promittit solent alii obligari, qui fideiussores appellantur, quos
homines accipere solent dum curant ut diligentius sibi cautum sit. In omnibus
autem obligationibus adsumi possunt, id est sive re sive verbis sive litteris
sive consensu contractae fuerint. ac ne illud quidem interest, utrum civilis an
naturalis sit obligatio cui adiciatur fideiussor, adeo quidem ut pro servo
quoque obligetur, sive extraneus sit qui fideiussorem a servo accipiat, sive
ipse dominus in id quod sibi naturaliter debetur. Fideiussor non tantum ipse
obligatur sed etiam heredem obligatum relinquit. Fideiussor et praecedere
obligationem et sequi potest.
2.
Si plures sint fideiussores, quotquot erunt numero, singuli in solidum
tenentur. itaque liberum est creditori, a quo velit solidum petere. sed ex
epistula divi Hadriani compellitur creditor a singulis qui modo solvendo sint
litis contestatae tempore partes petere. ideoque si quis ex fideiussoribus eo
tempore solvendo non sit, hoc ceteros onerat. sed et si ab umo fideiussore
creditor totum consecutus fuerit, huius solius detrimentum erit, si is pro quo
fideiussit solvendo non sit: et sibi imputare debet, cum potuerit adiuvari ex
epistula divi Hadriani, et desiderare ut pro parte in se detur actio.
Fideiussores ita obligari non possunt ut plus debeant quam debet is pro quo
obligantur: nam eorum obligatio accessio est principalis obligationis nec plus
in accessione esse potest quam in principali re. at ex diverso, ut minus
debeant, obligari possunt. itaque si reus decem aureos promiserit, fideiussor
in quinque recta obligatur: contra vero non potest obligari. item si ille pure
promiserit, fideiussor sub condicione promittere potest: contra vero non
potest. non solum enim in quantitate, sed etiam in tempore minus et plus
intellegitur. plus est enim statim aliquid dare, minus est post tempus dare.
3.
Si quid autem fideiussor pro reo solverit, eius reciperandi causa habet cum eo
mandati indicium. Graece fideiussor plerumque ita accipitur: sive : sed et si
dixerit, pro eo erit ac si dixerit, In stipulationibus fideiussorum sciendum est
generaliter hoc accipi, ut, quodcumque scriptum sit quasi actum, videatur etiam
actum: ideoque constat, si quis se scripserit fideiussisse, videri omnia
sollemniter acta.
|