1.
Locatio et conductio proxima est emptioni et venditioni iisdemque iuris regulis
consistit. nam ut emptio et venditio ita contrahitur si de pretio convenerit,
sic etiam locatio et conductio ita contrahi intellegitur si merces constituta
sit. et competit locatori quidem locati actio, conductori vero conducti. Et
quae supra diximus, si alieno arbitrio pretium permissum fuerit, eadem et de
locatione et conductione dicta esse intellegamus, si alieno arbitrio merces
permissa fuerit. qua de causa si fulloni polienda curandave aut sarcinatori
sarcienda vestimenta quis dederit nulla statim mercede constituta, sed postea
tantum daturus quantum inter eos convenerit, non proprie locatio et conductio
contrahi intellegitur, sed eo nomine praescriptis verbis actio datur.
2.
Praeterea sicut vulgo quaerebatur, an permutatis rebus emptio et venditio
contrahitur: ita quaeri solebat de locatione et conductione, si forte rem
aliquam tibi utendam sive fruendam quis dederit et invicem a te aliam utendam
sive fruendam acceperit. et placuit, non esse locationem et conductionem, sed
proprium genus esse contractus. veluti si, cum unum quis bovem haberet et
vicinus eius unum, placuerit inter eos, ut per denos dies invicem boves
commodarent, ut opus facerent, et apud alterum bos periit: neque locati vel
conducti neque commodati competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum,
verum praescriptis verbis agendum est.
3.
Adeo autem familiaritatem aliquam inter se habere videntur emptio et venditio, item
locatio et conductio, ut in quibusdam causis quaeri soleat, utrum emptio et
venditio contrahatur, an locatio et conductio. ut ecce de praediis quae
perpetuo quibusdam fruenda traduntur, id est ut, quamdiu pensio sive reditus
pro his domino praestetur, neque ipsi conductori neque heredi eius, cuive
conductor heresve eius id praedium vendiderit aut donaverit aut dotis nomine
dederit aliove quo modo alienaverit auferre liceat. sed talis contractus quia
inter veteres dubitabatur et a quibusdam locatio, a quibusdam venditio
existimabatur: lex Zenoniana lata est, quae emphyteuseos contractui propriam
statuit naturam neque ad locationem neque ad venditionem inclinantem, sed suis
pactionibus fulciendam, et si quidem aliquid pactum fuerit, hoc ita optinere ac
si natura talis esset contractus, sin autem nihil de periculo rei fuerit
pactum, tunc si quidem totius rei interitus accesserit, ad dominum super hoc
redundare periculum, sin particularis, ad emphyteuticarium huiusmodi damnum
venire. quo iure utimur.
4.
Item quaeritur, si cum aurifice Titio convenerit, ut is ex auro suo certi
ponderis certaeque formae anulos ei faceret et acciperet verbi gratia aureos
decem, utrum emptio et venditio contrahi videatur, an locatio et conductio? et
Cassius ait, materiae quidem emptionem venditionemque contrahi, operae autem
locationem et conductionem. sed placuit, tantum emptionem et venditionem
contrahi. quodsi suum aurum Titius dederit, mercede pro opera constituta,
dubium non est quin locatio et conductio sit.
5.
Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet et, si quid in lege
praetermissum fuerit, id ex bono et aequo debet praestare. qui pro usu aut
vestimentorum aut argenti aut iumenti mercedem aut dedit aut promisit, ab eo
custodia talis desideratur qualem diligentissimus paterfamilias suis rebus
adhibet. quam si praestiterit et aliquo casu rem amiserit, de restituenda ea
non tenebitur. Mortuo conductore intra tempora conductionis, heres eius eodem iure in
conductionem succedit.
|