1.
Societatem coire solemus aut totorum bonorum, quam Graeci specialiter appellant, aut unius alicuius negotiationis, veluti
mancipiorum emendorum vendendorumque, aut olei, vini, frumenti emendi
vendendique.
2.
Et quidem si nihil de partibus lucri et damni nominatim convenerit, aequales
scilicet partes et in lucro et in damno spectantur. quodsi expressae fuerint partes,
hae servari debent: nec enim umquam dubium fuit, quin valeat conventio, si duo
inter se pacti sunt ut ad unum quidem duae partes et damni et lucri pertineant,
ad aliam tertia. De illa sane conventione quaesitum est, si Titius et Seius
inter se pacti sunt, ut ad Titium lucri duae partes pertineant, damni tertia,
ad Seium duae partes damni, lucri tertia, an rata debet haberi conventio? Quintus Mucius contra
naturam societatis talem pactionem esse existimavit et ob id non esse ratam
habendam. Servius Sulpicius, cuius sententia praevaluit, contra sentit, quia
saepe quorundam ita pretiosa est opera in societate, ut eos iustum sit meliore
condicione in societatem admitti: nam et ita coiri posse societatem non
dubitatur, ut alter pecuniam conferat, alter non conferat et tamen lucrum inter
eos commune sit, quia saepe opera alicuius pro pecunia valet. et adeo contra
Quinti Mucii sententiam obtinuit, ut illud quoque constiterit, posse convenire,
ut quis lucri partem ferat, damno non teneatur, quod et ipsum Servius
convenienter sibi existimavit: quod tamen ita intellegi oportet, ut, si in
aliqua re lucrum, in aliqua damnum allatum sit, compensatione facta, solum quod
superest intellegatur lucri esse. Illud
expeditum est, si in una causa pars fuerit expressa, veluti in solo lucro vel
in solo damno, in altera vero omissa: in eo quoque quod praetermissum est
eandem partem servari .
3.
Manet autem societas eo usque donec in eodem consensu perseveraverint: at cum
aliquis renuntiaverit societati, solvitur societas. sed plane si quis callide
in hoc renuntiaverit societati ut obveniens aliquod lucrum solus habeat, veluti
si totorum bonorum socius, cum ab aliquo heres esset relictus, in hoc
renuntiaverit societati ut hereditatem solus lucrifaceret, cogitur hoc lucrum
communicare: si quid vero aliud lucri faceret quod non captaverit, ad ipsum
solum pertinet: ei vero cui renuntiatum est, quidquid omnino post renuntiatam
societatem adquiritur, soli conceditur. Solvitur adhuc societas etiam morte
socii, quia qui societatem contrahit, certam personam sibi elegit. sed et si
consensu plurium societas coita sit, morte unius socii solvitur etsi plures
supersint, nisi si in coeunda societate aliter convenerit. Item si alicuius rei
contracta societas sit et finis negotio impositus est, finitur societas. Publicatione quoque distrahi societatem manifestum
est, scilicet si universa bona socii publicentur: nam cum in eius locum alius
succedit, pro mortuo habetur. Item si quis ex sociis, mole debiti praegravatus,
bonis suis cesserit et ideo propter publica aut propter privata debita
substantia eius veneat, solvitur societas. sed hoc casu si adhuc consentiant in
societatem, nova videtur incipere societas.
4.
Socius socio utrum eo nomine tantum teneatur pro socio actione si quid dolo
commiserit, sicut is qui deponi apud se passus est, an etiam culpae, id est
desidiae atque neglegentiae, nomine, quaesitum est: praevaluit tamen, etiam
culpae nomine teneri eum. culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda
est: sufficit enim talem diligentiam in communibus rebus adhibere socium,
qualem suis rebus adhibere solet. nam qui parum diligentem socium sibi adsumit,
de se queri, hoc est suae id imprudentiae imputare, debet.
|