1.
Post genera contractuum enumerata dispiciamus etiam de his obligationibus quae
non proprie quidem ex contractu nasci intelleguntur, sed tamen, quia non ex
maleficio substantiam capiunt, quasi ex contractu nasci videntur.
2.
Igitur cum quis absentis negotia gesserit, ultro citroque inter eos nascuntur
actiones, quae appellantur negotiorum gestorum: sed domino quidem rei gestae
adversus eum qui gessit directa competit actio, negotiorum autem gestori
contraria. quas ex nullo contractu proprie nasci manifestum est: quippe ita
nascuntur istae actiones, si sine mandato quisque alienis negotiis gerendis se
obtulerit: ex qua causa ii quorum negotia gesta fuerint etiam ignorantes
obligantur. idque utilitatis causa receptum est, ne absentium qui subita
festinatione coacti, nulli demandata negotiorum suorum administratione, peregre
profecti essent, deserentur negotia: quae sane nemo curaturus esset, si de eo
quod quis impendisset nullam habiturus esset actionem. sicut autem is qui
utiliter gesserit negotia, habet obligatum dominum negotiorum, ita et contra
iste quoque tenetur, ut administrationis rationem reddat. quo casu ad
exactissimam quisque diligentiam compellitur reddere rationem: nec sufficit
talem diligentiam adhibere, qualem suis rebus adhibere soleret, si modo alius
diligentior commodius administraturus esset negotia.
3.
Tutores quoque, qui tutelae iudicio tenentur, non proprie ex contractu obligati
intelleguntur (nullum enim negotiam inter tutorem et pupillum contrahitur): sed
quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri videntur. et hoc
autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore habet
tutelae actionem, sed et ex contrario tutor cum pupillo habet contrariam
tutelae, si vel impenderit aliquid in rem pupilli vel pro eo fuerit obligatus
aut rem suam creditori eius obligaverit.
4.
Item si inter aliquos communis sit res sine societate, veluti quod pariter eis
legata donatave esset, et alter eorum alteri ideo teneatur communi dividundo
iudicio, quod solus fructus ex ea re perceperit, aut quod socius eius in eam
rem necessarias impensas fecerit: non intellegitur proprie ex contractu
obligatus esse, quippe nihil inter se contraxerunt: sed quia non ex maleficio
tenetur, quasi ex contractu teneri videtur. Idem iuris est de eo qui coheredi suo
familiae erciscundae iudicio ex his causis obligatus est.
5.
Heres quoque legatorum nomine non proprie ex contractu obligatus intellegitur:
neque enim cum herede neque cum defuncto ullum negotium legatarius gessisse
proprie dici potest: sed quia ex maleficio non est obligatus heres, quasi ex
contractu debere intellegitur.
6.
Item is cui quis per errorem non debitum solvit quasi ex contractu debere
videtur. adeo enim non intellegitur proprie ex contractu obligatus ut, si
certiorem rationem sequamur, magis, ut supra diximus, ex distractu quam ex
contractu possit dici obligatus esse: nam qui solvendi animo pecuniam dat, in
hoc dare videtur, ut distrahat potius negotium quam contrahat. sed tamen
proinde is qui accepit obligatur, ac si mutuum illi daretur, et ideo
condictione tenetur. Ex quibusdam tamen causis repeti non potest quod per
errorem non debitum solutum sit. namque definiverunt veteres, ex quibus causis
infitiando lis crescit, ex his causis non debitum solutum repeti non posse,
veluti ex lege Aquilia, item ex legato. quod veteres quidem in his legatis
locum habere voluerunt quae certa constituta per damnationem cuicumque fuerant
legata: nostra autem constitutio cum unam naturam omnibus legatis et
fideicommissis indulsit, huiusmodi augmentum in omnibus legatis et
fideicommissis extendi voluit: sed non omnibus legatariis praebuit, sed
tantummodo in his legatis et fideicommissis quae sacrosanctis ecclesiis,
ceterisque venerabilibus locis quae religionis vel pietatis intuitu
honorificantur, derelicta sunt, quae si indebita solvantur non repetuntur.
|