Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Iustinianus Imperator
Institutiones

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • Titulus XXVIII. Per quas personas nobis obligatio adquiritur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Titulus XXVIII. Per quas personas nobis obligatio adquiritur.

1. Eitis generibus obligationum quae ex contractu vel quasi ex contractu nascuntur, admonendi sumus, adquiri vobis non solum per vosmet ipsos, sed etiam per eas quoque personas quae in vestra potestate sunt, veluti per servos vestros et filios: ut tamen, quod per servos quidem vobis adquiritur, totum vestrum fiat, quod autem per liberos quos in potestate habetis ex obligatione fuerit adquisitum, hoc dividatur secundum imaginem rerum proprietatis et ususfructus, quam nostra discrevit constitutio: ut, quod ab actione commodum perveniat, huius usumfructum quidem habeat pater, proprietas autem filio servetur, scilicet patre actionem movente secundum novellae nostrae constitutionis divisionem. Item per liberos homines, et alienos servos quos bona fide possidetis, adquiritur vobis, sed tantum ex duabus causis, id est si quid ex operis suis vel ex re vestra adquirant. Per eum quoque servum in quo usumfructum vel usum habetis, similiter ex duabus istis causis vobis adquiritur. Communem servum pro dominica parte dominis adquirere certum est, excepto eo quod uni nominatim stipulando aut per traditionem accipiendo illi soli adquirit, veluti cum ita stipuletur: TITIO DOMINO MEO DARE SPONDES? sed si unius domini iussu servus fuerit stipulatus, licet antea dubitabatur, tamen post nostram decisionem res expedita est, ut illi tantum adquirat qui hoc ei facere iussit, ut supra dictum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License