1.
Tollitur autem omnis obligatio solutione eius quod debetur, vel si quis,
consentiente creditore, aliud pro alio solverit. nec tamen interest, quis
solvat, utrum ipse qui debet, an alius pro eo: liberatur enim et alio solvente,
sive sciente debitore sive ignorante vel invito solutio fiat. item si reus
solverit, etiam ii qui pro eo intervenerunt liberantur. idem ex contrario
contingit, si fideiussor solverit: non enim solus ipse liberatur, sed etiam
reus.
2.
Item per acceptilationem tollitur obligatio. est autem acceptilatio imaginaria
solutio. quod enim ex verborum obligatione Titio debetur, id si velit Titius
remittere, poterit sic fieri, ut patiatur haec verba debitorem dicere:
QUOD EGO TIBI PROMISI, HABESNE ACCEPTUM?.
et Titius respondeat HABEO; sed et Graece
potest acceptum fieri, dummodo sic fiat ut Latinis verbis solet: quo genere, ut diximus, tantum eae
obligationes solvuntur quae ex verbis consistunt, non etiam ceterae:
consentaneum enim visum est, verbis factam obligationem posse aliis verbis
dissolvi. sed id quod ex alia causa debetur potest in stipulationem deduci et
per acceptilationem dissolvi. sicut autem quod debetur pro parte recte
solvitur, ita in partem debiti acceptilatio fieri potest. Est prodita
stipulatio, quae vulgo Aquiliana appellatur, per quam stipulationem contingit
ut omnium rerum obligatio in stipulationem deducatur et ea per acceptilationem
tollatur. stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes et a Gallo Aquilio
ita composita est:
QUIDQUID TE MIHI EX QUACUMQUE CAUSA DARE
FACERE OPORTET, OPORTEBIT OPORTERETVE, PRAESENS IN DIEMVE QUARUMQUE RERUM MIHI
TECUM ACTIO QUAEQUE ABS TE PETITIO VEL ADVERSUS TE PERSECUTIO EST, ERIT,
QUODQUE TU MEUM HABES, TENES, POSSIDES, POSSIDERESVE DOLOVE MALO FECISTI QUO
MINUS POSSIDERES, QUANTI QUAEQUE EARUM RERUM RES ERIT, TANTAM PECUNIAM DARI STIPULATUS
EST AULUS AGERIUS, SPOPONDIT NUMERIUS NEGIDIUS.
item e diverso Numerius Negidius interrogavit
Aulum Agerium:
QUIDQUID TIBI HODIERNO DIE PER AQUILIANAM
STIPULATIONEM SPOPONDI, ID OMNE HABESNE ACCEPTUM?.
respondit Aulus Agerius:
HABEO ACCEPTUM vel et ACCEPTUM TULI.
3.
Praeterea novatione tollitur obligatio. veluti si id quod tu Seio debeas, a
Titio dari stipulatus sit. nam interventu novae personae nova nascitur
obligatio et prima tollitur translata in posteriorem, adeo ut interdum, licet
posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima novationis iure tollatur: veluti
si id quod Titio tu debebas a pupillo sine tutoris auctoritate stipulatus
fuerit, quo casu res amittitur: nam et prior debitor liberatur et posterior
obligatio nulla est. non idem iuris est, si a servo quis stipulatus fuerit: nam
tunc prior proinde obligatus manet ac si postea nullus stipulatus fuisset. sed
si eadem persona sit a qua postea stipuleris, ita demum novatio fit, si quid in
posteriore stipulatione novi sit, forte si condicio aut dies aut fideiussor
adiciatur aut detrahatur. quod autem diximus, si condicio adiciatur novationem
fieri, sic intellegi oportet, ut ita dicamus factam novationem si condicio
extiterit: alioquin si defecerit, durat prior obligatio. Sed cum hoc quidem
inter veteres constabat, tunc fieri novationem cum novandi animo in secundam
obligationem itum fuerat: per hoc autem dubium erat, quando novandi animo
videretur hoc fieri, et quasdam de hoc praesumptiones alii in aliis casibus
introducebant: ideo nostra processit constitutio, quae apertissime definivit,
tunc solum fieri novationem, quotiens hoc ipsum inter contrahentes expressum
fuerit quod propter novationem prioris obligationis convenerunt; alioquin
manere et pristinam obligationem et secundam ei accedere, ut maneat ex utraque
causa obligatio secundum nostrae constitutionis definitiones, quas licet ex
ipsius lectione apertius cognoscere.
4.
Hoc amplius eae obligationes quae consensu contrahuntur contraria voluntate
dissolvuntur. nam si Titius et Seius inter se consenserunt ut fundum Tusculanum
emptum Seius haberet centum aureorum, deinde re nondum secuta, id est neque
pretio soluto neque fundo tradito, placuerit inter eos ut discederetur ab
emptione et venditione, invicem liberantur. idem est et in conductione et
locatione et omnibus contractibus qui ex consensu descendunt, sicut iam dictum
est .
|