1.
Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam. cuius primo capite cautum
est ut, si quis hominem alienum alienamve quadrupedem, quae pecudum numero sit,
iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi fuit, tantum domino dare
damnetur.
2.
Quod autem non praecise de quadrupede, sed de ea tantum quae "pecudum
numero" est cavetur, eo pertinet, ut neque de feris bestiis neque de
canibus cautum esse intellegamus, sed de his tantum quae proprie pasci
dicuntur, quales sunt equi, muli, asini, boves, oves, caprae. de suibus quoque
idem placuit: nam et sues pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim
pascuntur: sic denique et Homerus in Odyssea ait, sicut Aelius Marcianus in
suis institutionibus refert:
3.
"Iniuria" autem occidere intellegitur, qui nullo iure occidit. itaque
qui latronem occidit, non tenetur, utique si aliter periculum effugere non
potest. Ac ne is quidem hac lege tenetur qui casu occidit, si modo culpa eius
nulla invenitur: nam alioquin non minus quam ex dolo ex culpa quisque hac lege
tenetur. Itaque si quis, dum iaculis ludit vel exercitatur, transeuntem servum
tuum traiecerit, distinguitur. nam si id a milite quidem in Campo, locove ubi
solitum est exercitari, admissum est, nulla culpa eius intellegitur: si alius
tale quid admisit, culpae reus est. idem iuris est de milite, si is in alio
loco quam qui exercitandis militibus destinatus est, id admisit. Item si
putator ex arbore deiecto ramo servum tuum transeuntem occiderit, si prope viam
publicam aut vicinalem id factum est neque praeclamavit, ut casus evitari
possit, culpae reus est: si praeclamavit neque ille curavit cavere, extra
culpam est putator. aeque extra culpam esse intellegitur, si seorsum a via
forte vel in medio fundo caedebat, licet non praeclamavit, quia eo loco nulli
extraneo ius fuerat versandi. Praeterea si medicus, qui servum tuum secuit,
dereliquerit curationem atque ob id mortuus fuerit servus, culpae reus est. Imperitia quoque culpae adnumeratur, veluti si medicus
ideo servum tuum occiderit, quod eum male secuerit aut perperam ei medicamentum
dederit. Impetu quoque mularum, quas mulio propter imperitiam retinere non
potuerit, si servus tuus oppressus fuerit, culpae reus est mulio. sed et si
propter infirmitatem retinere eas non potuerit, qui, cum alius firmior retinere
potuisset, aeque culpae tenetur. eadem placuerunt de eo quoque, cum equo
veheretur, impetum eius aut propter infirmitatem aut propter imperitiam suam
retinere non potuerit.
4.
His autem verbis legis "quanti id in eo anno plurimi fuerit" illa
sententia exprimitur, ut si quis hominem tuum, qui hodie claudus aut luscus aut
mancus erit, occiderit, qui in eo anno integer aut pretiosus fuerit, non tanti
teneatur quanti is hodie erit, sed quanti in eo anno plurimi fuerit. qua
ratione creditum est, poenalem esse huius legis actionem, quia non solum tanti
quisque obligatur quantum damni dederit, sed aliquando longe pluris: ideoque
constat, in heredem eam actionem non transire, quae transitura fuisset si ultra
damnum numquam lis aestimaretur. Illud non ex verbis legis, sed ex
interpretatione placuit, non solum perempti corporis aestimationem habendam
esse, secundum ea quae diximus, sed eo amplius quidquid praeterea, perempto eo
corpore, damni vobis adlatum fuerit, veluti si servum tuum heredem ab aliquo
institutum ante quis occiderit quam is iussu tuo adiret: nam hereditatis quoque
amissae rationem esse habendam constat. item si ex pari mularum unam vel ex
quadriga equorum unum occiderit, vel ex comoedis unus servus fuerit occisus:
non solum occisi fit aestimatio, sed eo amplius id quoque computatur, quanto
depretiati sunt qui supersunt. Liberum est autem ei cuius servus fuerit
occisus, et privato iudicio legis Aquiliae damnum persequi, et capitalis
criminis eum reum facere. Caput secundum legis Aquiliae in usu non est.
5.
Capite tertio de omni cetero damno cavetur. Itaque si quis servum, vel eam
quadrupedem quae pecudum numero est, vulneraverit, sive eam quadrupedem quae
pecudum numero non est, veluti canem aut feram bestiam, vulneraverit aut
occiderit, hoc capite actio constituitur. in ceteris quoque omnibus animalibus,
item in omnibus rebus quae anima carent, damnum iniuria datum hac parte
vindicatur. si quid enim ustum aut ruptum aut fractum fuerit, actio ex hoc
capite constituitur: quamquam potuerit sola rupti appellatio in omnes istas
causas sufficere: "ruptum" enim intellegitur quoquo modo corruptum.
unde non solum usta aut fracta, sed etiam scissa et collisa et effusa et quoquo
modo perempta atque deteriora facta hoc verbo continentur: denique responsum
est, si quis in alienum vinum aut oleum id immiserit quo naturalis bonitas vini
vel olei corrumperetur, ex hac parte legis eum teneri. Illud palam est, sicut
ex primo capite ita demum quisque tenetur, si dolo aut culpa eius homo aut quadrupes
occisus occisave fuerit, ita ex hoc capite ex dolo aut culpa de cetero damno
quemque teneri. hoc tamen capite non quanti in eo anuo, sed quanti in diebus
triginta proximus res fuerit, obligatur is qui damnum dederit. Ac ne
"plurimi" quidem verbum adicitur; sed Sabino recte placuit, perinde
habendam aestimationem ac si etiam hac parte "plurimi" verbum
adiectum fuisset: nam plebem Romanam, quae Aquilio tribuno rogante hanc legem
tulit, contentam fuisse, quod prima parte eo verbo usa est.
6.
Ceterum placuit, ita demum ex hac lege actionem esse, si quis praecipue corpore
suo damnum dederit. ideoque in eum qui alio modo damnum dederit, utiles
actiones dari solent: veluti si quis hominem alienum aut pecus ita incluserit
ut fame necaretur, aut iumentum tam vehementer egerit ut rumperetur, aut pecus
in tantum exagitaverit ut praecipitaretur, aut si quis alieno servo persuaserit
ut in arborem ascenderet vel in puteum descenderet, et is ascendendo vel
descendendo aut mortuus fuerit aut aliqua parte corporis laesus erit, utilis in
eum actio datur. sed si quis alienum servum de ponte aut ripa in flumen
deiecerit et is suffocatus fuerit, eo quod proiecerit corpore suo damnum
dedisse non difficiliter intellegi poterit ideoque ipsa lege Aquilia tenetur.
sed si non corpore damnum fuerit datum neque corpus laesum fuerit, sed alio
modo damnum alicui contigit, cum non sufficit neque directa neque utilis
Aquilia, placuit eum qui obnoxius fuerit in factum actione teneri: veluti si quis,
misericordia ductus, alienum servum compeditum solverit, ut fugeret.
|