1.
Generaliter iniuria dicitur omne quod non iure fit specialiter alias
contumelia, quae a contemnendo dicta est, quam Graeci appellant; alias culpa, quam Graeci dicunt, sicut in lege Avilia damnum iniuria accipitur; alias iniquitas
et iniustitia, quam Graeci vocant. cum enim praetor vel iudex non iure contra quem pronuntiat,
iniuriam accepisse dicitur.
2.
Iniuria autem committitur non solum cum quis pugno puta aut fustibus caesus vel
etiam verberatus erit, sed etiam si cui convicium factum fuerit, sive cuius
bona, quasi debitoris, possessa fuerint ab eo qui intellegebat nihil eum sibi
debere, vel si quis ad infamiam alicuius libellum aut carmen scripserit,
composuerit, ediderit, dolove malo fecerit quo quid eorum fieret; sive quis
matremfamilias aut praetextatum praetextatamve adsectatus fuerit, sive cuius
pudicitia attentata esse dicetur: et denique aliis pluribus modis admitti
iniuriam manifestum est.
3.
Patitur autem quis iniuriam non solum per semet ipsum, sed etiam per liberos suos,
quos in potestate habet: item per uxorem suam, id enim magis praevaluit. itaque
si filiae alicuius, quae Titio nupta est, iniuriam feceris, non solum filiae
nomine tecum iniuriarum agi potest, sed etiam patris quoque et mariti nomine.
contra autem, si viro iniuria facta sit, uxor iniuriarum agere non potest:
defendi enim uxores a viris, non viros ab uxoribus aequum est. sed et socer
nurus nomine, cuius vir in potestate est, iniuriarum agere potest. Servis autem
ipsis quidem nulla iniuria fieri intellegitur, sed domino per eos fieri
videtur. non tamen iisdem modis quibus etiam per liberos et uxores, sed ita cum
quid atrocius commissum fuerit et quod aperte ad contumeliam domini respicit:
veluti si quis alienum servum verberaverit, et in hunc casum actio proponitur.
at si quis servo convicium fecerit vel pugno eum percusserit, nulla in eum
actio domino competit. Si communi servo iniuria facta sit, aequum est, non pro
ea parte qua dominus quisque est aestimationem iniuriae fieri, sed ex dominorum
persona, quia ipsis fit iniuria. Quodsi
ususfructus in servo Titii est, proprietas Maevii est, magis Maevio iniuria
fieri intellegitur. Sed si libero qui tibi bona fide servit iniuria facta sit,
nulla tibi actio dabitur, sed suo nomine is expereri poterit: nisi in contumeliam
tuam pulsatus sit, tunc enim competit et tibi iniuriarum actio. idem ergo est
et in servo alieno bona fide tibi serviente, ut totiens admittatur iniuriarum
actio, quotiens in tuam contumeliam iniuria ei facta sit.
4.
Poena autem iniuriarum ex lege duodecim tabularum propter membrum quidem ruptum
talio erat: propter os vero fractum nummariae poenae erant constitutae quasi in
magna veterum paupertate. sed postea praetores permittebant ipsis qui iniuriam
passi sunt eam aestimare, ut iudex vel tanti condemnet, quanti iniuriam passus
aestimaverit, vel minoris, prout ei visum fuerit. sed poena quidem iniuriae
quae ex lege duadecim tabularum introducta est in desuetudinem abiit: quam
autem praetores introduxerunt, quae etiam honoraria appellatur, in iudiciis
frequentatur. nam secundum gradum dignitatis vitaeque honestatem crescit aut
minuitur aestimatio iniuriae: qui gradus condemnationis et in servili persona
non immerito servatur, ut aliud in servo actore, aliud in medii actus homine,
aliud in vilissimo vel compedito constituatur. Sed et lex Cornelia de iniuriis
loquitur et iniuriarum actionem introduxit. quae competit ob eam rem, quod se
pulsatum quis verberatumve, domumve suam vi introitum esse dicat. domum autem
accipimus, sive in propria domo quis habitat sive in conducta vel gratis sive
hospitio receptus sit. Atrox iniuria aestimatur vel ex facto, veluti si quis ab
aliquo vulneratus fuerit vel fustibus caesus: vel ex loco, veluti si cui in
theatro vel in foro vel in conspectu praetoris iniuria facta sit: vel ex
persona, veluti si magistratus iniuriam passus fuerit, vel si senatori ab
humili iniuria facta sit, aut parenti patronoque fiat a liberis vel libertis;
aliter enim senatoris et parentis patronique, aliter extranei et humilis
personae iniuria aestimatur. nonnumquam et locus vulneris atrocem iniuriam
facit, veluti si in oculo quis percussus sit. parvi autem refert, utrum
patrifamilias an filiofamilias talis iniuria facta sit: nam et haec atrox
aestimabitur.
5.
In summa sciendum est, de omni inuria eum qui passus est posse vel criminaliter
agere vel civiliter. et si quidem civiliter agatur, aestimatione facta secundum
quod dictum est, poena imponitur. sin autem criminaliter, officio iudicis
extraordinaria poena reo irrogatur: hoc videlicet observando, quod Zenoniana
constitutio introduxit, ut viri illustres quique supra eos sunt et per
procuratores possint actionem iniuriaram criminaliter vel persequi vel
suscipere, secundum eius tenorem qui ex ipsa manifestius apparet. Non solum
autem is iniuriarum tenetur qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit: verum
ille quoque continebitur qui dolo fecit vel qui curavit ut cui mala pugno
percuteretur. Haec actio dissimulatione aboletur: et ideo, si quis iniuriam
dereliquerit, hoc est statim passus ad animum suum non revocaverit, postea ex
poenitentia remissam iniuriam non poterit recolere.
|