1.
Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus videtur. sed
quia neque ex contractu obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur,
licet per imprudentiam: ideo videtur quasi ex maleficio teneri, et in quantum
de ea re aequum religioni iudicantis videbitur, poenam sustinebit.
2.
Item is ex cuius coenaculo vel proprio ipsius vel conducto vel in quo gratis
habitabat, deiectum effusumve aliquid est, ita ut alicui noceretur, quasi ex
maleficio obligatus intellegitur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus
intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur aut servi aut liberi.
cui similis est is qui ea parte qua vulgo iter fieri solet id positum aut
suspensum habet quod potest, si ceciderit, alicui nocere: quo casu poena decem
aureorum constituta est. de eo vero quod deiectum effusumve est, dupli quanti
damnum datum sit, constituta est actio. ob hominem vero liberum occisum
quinquaginta aureorum poena constituitur: si vero vivet nocitumque ei esse
dicetur, quantum ob eam rem aequum iudici videtur, actio datur: iudex enim
computare debet mercedes medicis praestitas ceteraque impendia quae in
curatione facta sunt, praeterea operarum quibus caruit, aut cariturus est, ob
id quod inutilis factus est. Si filiusfamilias seorsum a patre habitaverit et
quid ex coenaculo eius deiectum effusumve sit, sive quid positum suspensumve
habuerit cuius casus periculosus est: Iuliano placuit, in patrem nullam esse
actionem, sed cum ipso filio agendum. quod et in filiofamilias iudice
observandum est, qui litem suam fecerit.
3.
Idem exercitor navis aut cauponae aut stabuli de damno, dolo aut furto, quod in
nave aut in caupona aut in stabulo factum erit, quasi ex maleficio teneri
videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum quorum opera
navem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit
adversus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera
malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri videtur. in his autem
casibus in factum actio competit, quae heredi quidem datur, adversus heredem
autem non competit.
|