1.
Superest, ut de actionibus loquamur. actio autem nihil aliud est quam ius
persequendi iudicio quod sibi debetur.
2.
Omnium actionum, quibus inter aliquos apud iudices arbitrosve de qua re
quaeritur, summa divisio in duo genera deducitur: aut enim in rem sunt aut in
personam. namque agit unusquisque aut cum eo qui ei obligatus est vel ex
contractu vel ex maleficio, quo casu proditae actiones in personam sunt, per
quas intendit adversarium ei dare facere oportere, et aliis quibusdam modis:
aut cum eo agit qui nullo iure ei obligatus est, movet tamen alicui de aliqua
re controversiam. quo casu proditae actiones in rem sunt. veluti si rem
corporalem possideat quis, quam Titius suam esse affirmet, et possessor dominum
se esse dicat: nam si Titius suam esse intendat, in rem actio est. Aeque si
agat, ius sibi esse re, fundo forte vel aedibus, utendifruendi vel per fundum
vicini eundi, agendi vel ex fundo vicini aquam ducendi, in rem actio est.
eiusdem generis est actio de iure praediorum urbanorum, veluti si agat, ius
sibi esse altius aedes suas tollendi prospiciendive vel proiciendi aliquid vel
immittendi in vicini aedes. contra quoque de usufructu et de servitutibus praediorum
rusticorum, item praediorum urbanorum invicem quoque proditae sunt actiones, ut
quis intendat, ius non esse adversario utendifruendi, eundi, agendi aquamve
ducendi, item altius tollendi, prospiciendi, proiciendi, immittendi: istae
quoque actiones in rem sunt, sed negativae. quod genus actionis in
controversiis rerum corporalium proditum non est: nam in his is agit qui non
possidet: ei vero qui possidet non est actio prodita per quam neget rem
alterius esse. sane uno casu qui possidet nihilo minus actoris partes obtinet,
sicut in latioribus digestorum libris oppotunius apparebit.
3.
Sed istae quidem actiones, quarum mentionem habuimus, et si quae sunt similes,
ex legitimis et civilibus causis descendunt. aliae autem sunt, quas praetor ex
sua iurisdictione comparatas habet tam in rem quam in personam, quas et ipsas
necessarium est exemplis ostendere. ecce plerumque ita permittit in rem agere,
ut vel actor diceret, se quasi usucepisse quod usu non ceperit, vel ex diverso
possessor diceret, adversariam suum usu non cepisse quod usuceperit. Namque si
cui ex iusta causa res aliena tradita fuerit, veluti ex causa emptionis aut
donationis aut dotis aut legatorum, necdum eius rei dominus effectus est, si
eius rei casu possessionem amiserit, nullam habet directam in rem actionem ad
eam rem persequendam: quippe ita proditae sunt iure civili actiones, ut quis
dominium suum vindicet. sed quia sane durum erat, eo casu deficere actionem,
inventa est a praetore actio, in qua dicit is qui possessionem amisit eam rem
se usucepisse, et ita vindicat suam esse. quae actio Publiciana appellatur,
quoniam primum a Publicio praetore in edicto proposita est.
4.
Rursus ex diverso si quis, cum rei publicae causa abesset vel in hostium
potestate esset, rem eius qui in civitate esset usuceperit, permittitur domino,
si possessor rei publicae causa abesse desierit, tunc intra annum, rescissa
usucapione, eam petere, id est ita petere ut dicat, possessorem usu non cepisse
et ob id suam esse rem. quod genus actionis et aliis, simili aequitate motus,
praetor accommodat, sicut ex latiore digestorum seu pandectarum volumine
intellegere licet.
5.
Item si quis in fraudem creditorum rem suam alicui tradiderit, bonis eius a
creditoribus ex sententia praesidis possessis, permittitur ipsis creditoribus,
rescissa traditione, eam rem petere, id est dicere eam rem traditam non esse et
ob id in bonis debitoris mansisse.
6.
Item Serviana et quasi Serviana, quae etiam hypothecaria vocatur, ex ipsius
praetoris iurisdictione substantiam capit. Serviana autem experitur quis de
rebus coloni, quae pignoris iure pro mercedibus fundi ei tenentur; quasi Serviana
autem qua creditores pignora hypothecasve persequuntur. inter pignus autem et
hypothecam quantum ad actionem hypothecariam nihil interest: nam de qua re
inter creditorem et debitorem convenerit ut sit pro debito obligata, utraque
hac appellatione continetur. sed in aliis differentia est: nam pignoris
appellatione eam proprie contineri dicimus quae simul etiam traditur creditori,
maxime si mobilis sit: at eam quae sine traditione nuda conventione tenetur
proprie hypothecae appellatione contineri dicimus.
7.
In personam quoque actiones ex sua iurisdictione propositas habet praetor,
veluti de pecunia constituta: cui similis videbatur receptitia: sed ex nostra
constitutione, cum et, si quid plenius habebat, hoc in pecuniam constitutam
transfusum est, ea quasi supervacua iussa est cum sua auctoritate a nostris
legibus recedere. item praetor proposuit de peculio servorum filiorumque
familias, et ex qua quaeritur, an actor iuraverit, et alias complures. De pecunia autem constituta cum omnibus agitur
quicumque vel pro se vel pro alio soluturos se constituerint, nulla scilicet
stipulatione interposita. nam alioquin si stipulanti promiserint, iure civili
tenentur. Actionem autem de peculio ideo adversus patrem dominumve comparavit
praetor quia, licet ex contractu filiorum servorumve ipso iure non teneantur,
aequum tamen esset peculio tenus, quod veluti patrimoniam est filiorum
filiarumque, item servorum, condemnari eos. Item si quis postulante adversario
iuraverit, deberi sibi pecuniam quam peteret, neque ei solvatur, iustissime
accommodat ei talem actionem, per quam non illud quaeritur, an ei pecunia
debeatur, sed an iuraverit.
8.
Poenales quoque actiones praetor bene multas ex sua iurisdictione introduxit:
veluti adversus eum qui quid ex albo eius corrupisset: et in eum qui patronum
vel parentem in ius vocasset, cum id non impetrasset: item adversus eum qui vi
exemerit eum qui in ius vocaretur, cuiusve dolo alius exemerit: et alias innumerabiles.
9.
Praeiudiciales actiones in rem esse videntur, quales sunt, per quas quaeritur,
an aliquis liber vel an libertus sit, vel de partu agnoscendo. ex quibus fere
una illa legitimam causam habet, per quam quaeritur, an aliquis liber sit:
ceterae ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capiunt.
10.
Sic itaque discretis actionibus, certum est, non posse actorem rem suam ita ab
aliquo petere SI PARET EUM DARE OPORTERE: nec enim quod actoris est, id ei dari
oportet, quia scilicet dari cuiquam id intellegitur quod ita datur ut eius
fiat, nec res quae iam actoris est, magis eius fieri potest. plane odio furum,
quo magis pluribus actionibus teneantur, effectum est, ut extra poenam dupli
aut quadrupli, rei recipiendae nomine fures etiam hac actione teneantur SI
PARET EOS DARE OPORTERE, quamvis sit adversus eos etiam haec in rem actio, per
quam rem suam quis esse petit. Appellamus autem in rem quidem actiones
vindicationes: in personam vero actiones, quibus dare facere oportere
intenditur, condictiones. condicere enim est denuntiare prisca lingua: nunc
vero abusive dicimus condictionem actionem in personam, qua actor intendit dari
sibi oportere: nulla enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit.
11.
Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones rei persequendae gratia
comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae sunt. Rei
persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones. earum vero actionum
quae in personam sunt, hae quidem quae ex contractu nascuntur fere omnes rei
persequendae causa comparatae videntur: veluti quibus mutuam pecuniam vel in
stipulatum deductam petit actor, item commodati, depositi, mandati, pro socio,
ex empto vendito, locato conducto. plane si depositi agetur, eo nomine quod
tumultus, incendii, ruinae, naufragii causa depositum sit, in duplum actionem
praetor reddit, si modo cum ipso apud quem depositum sit aut cum herede eius ex
dolo ipsius agitur: quo casu mixta est actio. Ex maleficiis vero proditae
actiones aliae tantum poenae persequendae causa comparatae sunt, aliae tam
poenae quam rei persequendae et ob id mixtae sunt. poenam tantum persequitur
quis actione furti; sive enim manifesti agatur quadrupli sive nec manifesti
dupli, de sola poena agitur: nam ipsam rem propria actione persequitur quis, id
est suam esse petens, sive fur ipse eam rem possideat, sive alius quilibet: eo
amplius adversus furem etiam condictio est rei. Vi autem bonorum raptorum actio
mixta est, quia in quadruplo rei persecutio continetur, poena autem tripli est.
sed et legis Aquiliae actio de damno mixta est, non solum si adversus
infitiantem in duplum agatur, sed interdum et si in simplum quisque agit.
veluti si quis hominem claudum aut luscum occiderit, qui in eo anno integer et
magni pretii fuerit; tanti enim damnatur, quanti is homo in eo anno plurimi
fuerit, secundum iam traditam divisionem. item mixta est actio contra eos qui
relicta sacrosanctis ecclesiis vel aliis venerabilibus locis legati vel
fideicommissi nomine dare distulerint usque adeo ut etiam in iudicium
vocarentur: tunc etenim et ipsam rem vel pecuniam quae relicta est dare
compelluntur, et aliud tantum pro poena, et ideo in duplum eius fit
condemnatio.
12.
Quaedam actiones mixtam causam optinere videntur tam in rem quam in personam.
qualis est familiae erciscundae actio, quae competit coheredibus de dividenda
hereditate: item communi dividundo, quae inter eos redditur inter quos aliquid
commune ex quacumque causa est, ut id dividatur: item finium regundorum, quae
inter eos agitur qui confines agros habent. in quibus tribus iudiciis
permittitur iudici rem alicui ex litigatoribus ex bono et aequo adiudicare et,
si unius pars praegravari videbitur, eum invicem certa pecunia alteri
condemnare.
13.
Omnes autem actiones vel in simplum conceptae sunt vel in duplum vel in triplum
vel in quadruplum: ulterius autem nulla actio extenditur. In simplum agitur
veluti ex stipulatione, ex mutui datione, ex empto, vendito, locato, conducto,
mandato et denique ex aliis compluribus causis. In duplum agimus veluti furti
nec manifesti, damni iniuriae ex lege Aquilia, depositi ex quibusdam casibus: item
servi corrupti, quae competit in eum cuius hortatu consiliove servus alienus
fugerit aut contumax adversus dominum factus est aut luxuriose vivere coeperit
aut denique quolibet modo deterior factus sit (in qua actione etiam earum rerum
quas fugiendo servus abstulit aestimatio deducitur): item ex legato quod
venerabilibus locis relictum est, secundum ea quae supra diximus. Tripli vero,
cum quidam maiorem verae aestimationis quantitatem in libello conventionis
inseruit, ut ex hac causa viatores, id est exsecutores litium, ampliorem summam
sportularum nomine exigerent: tunc enim quod propter eorum causam damnum passus
fuerit reus id triplum ab actore consequetur, ut in hoc triplo et simplum, in
quo damnum passus est, connumeretur. quod nostra constitutio induxit, quae in
nostro codice fulget, ex qua dubio procul est ex lege condicticiam emanare.
Quadrupli veluti furti manifesti, item de eo quod metus causa factum sit, deque
ea pecunia quae in hoc data sit ut is cui datur calumniae causa negotium alicui
faceret vel non faceret: item ex lege condicticia a nostra constitutione
oritur, in quadruplum condemnationem imponens his exsecutoribus litium qui
contra nostrae constitutionis normam a reis quidquam exegerint. Sed furti
quidem nec manifesti actio, et servi corrupti, a ceteris de quibus simul locuti
sumus eo differt quod hae actiones omnimodo dupli sunt: at illae, id est damni
iniuriae ex lege Aquilia et interdum depositi, infitiatione duplicantur, in
confitentem autem in simplum dantur: sed illa quae de his competit quae relicta
venerabilibus locis sunt non solum infitiatione duplicatur, sed et si
distulerit relicti solutionem usque quo iussu magistratuum nostrorum
conveniatur; in confitentem vero et antequam iussu magistratuum conveniatur
solventem simpli redditur. Item actio de eo quod metus causa factum sit a
ceteris, de quibus simul locuti sumus, eo differt quod eius natura tacite
continetur ut qui iudicis iussu ipsam rem actori restituat, absolvatur. quod in
ceteris casibus non ita est, sed omnimodo quisque in quadruplum condemnatur,
quod est et in furti manifesti actione.
14.
Actionum autem quaedam bonae fidei sunt, quaedam stricti iuris, bonae fidei
sunt hae: ex empto, vendito, locato, conducto, negotiorum gestorum, mandati,
depositi, pro socio, tutelae, commodati, pigneraticia, familiae erciscundae,
communi dividundo, praescriptis verbis quae de aestimato proponitur, et ea quae
ex permutatione competit, et hereditatis petitio. quamvis enim usque adhuc
incertum erat, sive inter bonae fidei iudicia connumeranda sit sive non, nostra
tamen constitutio aperte eam esse bonae fidei disposuit. Fuerat antea et rei
uxoriae actio ex bonae fidei iudiciis: sed cum, pleniorem esse ex stipulatu
actionem invenientes, omne ius quod res uxoria ante habebat cum multis
divisionibus in ex stipulatu actionem, quae de dotibus exigendis proponitur,
transtulimus, merito rei uxoriae actione sublata, ex stipulatu, quae pro ea
introducta est, naturam bonae fidei iudicii tantum in exactione dotis meruit ut
bonae fidei sit. sed et tacitam ei dedimus hypothecam: praeferri autem aliis
creditoribus in hypothecis tunc censuimus, cum ipsa mulier de dote sua
experiatur, cuius solius providentia hoc induximus. In bonae fidei autem
iudiciis libera potestas permitti videtur iudici ex bono et aequo aestimandi
quantum actori restitui debeat. in quo et illud continetur, ut, si quid invicem
actorem praestare oporteat, eo compensato, in reliquum is cum quo actum est
condemnari debeat. sed et in strictis iudiciis ex rescripto divi Marci opposita
doli mali exceptione compensatio inducebatur. sed nostra constitutio eas
compensationes quae iure aperto nituntur latius introduxit, ut actiones ipso
iure minuant, sive in rem sive personales sive alias quascumque, excepta sola
depositi actione, cui aliquid compensationis nomine opponi satis impium esse
credidimus, ne sub praetextu compensationis depositarum rerum quis exactione
defraudetur.
15.
Praeterea quasdam actiones arbitrarias, id est ex arbitrio iudicis pendentes,
appellamus, in quibus nisi iudicis is cum quo agitur actori satisfaciat, veluti
rem restituat vel exhibeat vel solvat vel ex noxali causa servum dedat,
condemnari debeat. sed istae actiones tam in rem quam in personam inveniuntur.
in rem veluti Publiciana, Serviana de rebus coloni, quasi Serviana, quae etiam
hypothecaria vocatur: in personam veluti quibus de eo agitur quod aut metus
causa aut dolo malo factum est, item qua id quod certo loco promissum est,
petitur. ad exhibendum quoque actio ex arbitrio iudicis pendet. in his enim
actionibus et ceteris similibus permittitur iudici ex bono et aequo, secundum
cuiusque rei de qua actum est naturam, aestimare quemadmodum actori satisfieri
oporteat.
16.
Curare autem debet iudex, ut omnimodo, quantum possibile ei sit, certae
pecuniae vel rei sententiam ferat, etiam si de incerta quantitate apud eum
actum est.
17.
Si quis agens in intentione sua plus complexas fuerit, quam ad eum pertinet,
causa cadebat, id est rem admittebat, nec facile in integrum a praetore
restituebatur, nisi minor erat viginti quinque annis. huic enim, sicut in aliis
causis causa cognita succurrebatur si lapsus iuventute fuerat, ita et in hac
causa succurri solitum erat. sane si tam magna causa iusti erroris
interveniebat ut etiam constantissimus quisque labi posset, etiam maiori
viginti quinque annis succurrebatur: veluti si quis totum legatum petierit, post
deinde prolati fuerint codicilli, quibus aut pars legati adempta sit aut
quibusdam aliis legata deta sint, quae efficiebant ut plus petisse videretur
petitor quam dodrantem, ad quem ideo lege Falcidia legata minuebantur.
18.
Plus autem quattuor modis petitur: re, tempore, loco, causa: re veluti si quis
pro decem aureis, qui ei debebantur, viginti petierit, aut si is cuius ex parte
res est, totam eam vel maiore ex parte suam esse intenderit. Tempore: veluti si
quis ante diem vel ante condicionem petierit. qua ratione enim qui tardius
solvit quam solvere deberet minus solvere intellegitur, eadem ratione qui
praemature petit plus petere videtur. Loco plus petitur, veluti cum quis id
quod certo loco sibi stipulatus est alio loco petit, sine commemoratione illius
loci in quo sibi dari stipulatus fuerit: verbi gratia si is qui ita stipulatus
fuerit EPHESI DARE SPONDES? Romae pure intendat dari sibi oportere. ideo autem
plus petere intellegitur, quia utilitatem quam habuit promissor, si Ephesi
solveret, adimit ei pura intentione: propter quam causam alio loco petenti
arbitraria actio proponitur, in qua scilicet ratio habetur utilitatis quae
promissori competitura fuisset si illo loco solveret. quae utilitas plerumque
in mercibus maxima invenitur, veluti vino, oleo, frumento, quae per singulas
regiones diversa habent pretia: sed et pecuniae numeratae non in omnibus
regionibus sub iisdem usuris fenerantur. si quis tamen Ephesi petat, id est eo
loco petat quo ut sibi detur stipulatus est, pura actione recte agit: idque
etiam praetor monstrat, scilicet quia utilitas solvendi salva est promissori.
Huic autem qui loco plus petere intellegitur, proximus est is qui causa plus
petit: ut ecce si quis ita a te stipulatus sit HOMINEM STICHUM AUT DECEM AUREOS
DARE SPONDES? deinde alterutrum petat, veluti hominem tantum aut decem aureos
tantum. ideo autem plus petere intellegitur quia in eo genere stipulationis
promissoris est electio, utrum pecuniam an hominem solvere malit: qui igitur
pecuniam tantum vel hominem tantum sibi dari oportere intendit, eripit
electionem adversario et eo modo suam quidem meliorem condicionem facit,
adversarii vero sui deteriorem. qua de causa talis in ea re prodita est actio,
ut quis intendat, hominem Stichum aut aureos decem sibi dari oportere, id est
ut eodem modo peteret, quo stipulatus est. praeterea si quis generaliter
hominem stipulatus sit et specialiter Stichum petat, aut generaliter vinum
stipulatus, specialiter Campanum petat, aut generaliter purpuram stipulatus
sit, deinde specialiter Tyriam petat: plus petere intellegitur, quia electionem
adversario tollit, cui stipulationis iure liberum fuit aliud solvere quam quod
peteretur. quin etiam licet vilissimum sit quod quis petat, nihilo minus plus
petere intellegitur, quia saepe accidit ut promissori facilius sit illud
solvere quod maioris pretii est. Sed haec quidem antea in usu fuerant. postea
autem lex Zenoniana et nostra rem coartavit, et si quidem tempore plus fuerit
petitum, quid statui oportet Zenonis divae memoriae loquitur constitutio: sin
autem quantitate vel alio modo plus fuerit petitum, omne si quid forte damnum,
ut in sportulis, ex hac causa acciderit ei contra quem plus petitum fuerit,
commissa tripli condemnatione, sicut supra diximus, puniatur. Si minus in
intentione complexus fuerit actor quam ad eum pertineret, veluti si, cum ei
decem deberentur, quinque sibi dari oportere intenderit, aut cum totus fundus
eius esset, partem dimidiam suam esse petierit, sine periculo agit: in reliquum
enim nihilo minus iudex adversarium in eodem indicio condemnat ex constitutione
divae memoriae Zenonis. Si quis aliud pro alio intenderit, nihil eum
periclitari placet, sed in eodem iudicio cognita veritate errorem suum
corrigere ei permittimus, veluti, si is qui hominem Stichum petere deberet
Erotem petierit, aut si quis ex testamento sibi dari oportere intenderit, quod
ex stipulatu debetur.
19.
Sunt praeterea quaedam actiones quibus non solidum quod debetur nobis
persequimur, sed modo solidum consequimur, modo minus. ut ecce si in peculium
filii servive agamus: nam, si non minus in peculio sit quam persequimur, in
solidum pater dominusve condemnatur: si vero minus inveniatur, eatenus
condemnat iudex quatenus in peculio sit. quemadmodum autem peculium intellegi
debeat, suo ordine proponemus. Item si de dote iudicio mulier agat, placet,
eatenus maritum condemnari debere quatenus facere possit, id est quatenus
facultates eius patiuntur. itaque si dotis quantitati concurrant facultates
eius, in solidum damnatur: si minus, in tantum quantum facere potest. propter
retentionem quoque dotis repetitio minuitur: nam ob impensas in res dotales
factas marito retentio concessa est, quia ipso iure necessariis sumptibus dos
minuitur, sicut ex latioribus digestorum libris cognoscere licet. Sed et si
quis cum parente suo patronove agat, item si socius cum socio iudicio
societatis agat, non plus actor consequitur quam adversarius eius facere
potest. idem est, si quis ex donatione sua conveniatur. Compensationes quoque
oppositae plerumque efficiunt ut minus quisque consequatur quam ei debeatur:
namque ex bono et aequo, habita ratione eius quod invicem actorem ex eadem
causa praestare oporteret, in reliquum eum cum quo actum est condemnare licet,
sicut iam dictum est. Eum quoque qui creditoribus suis bonis cessit, si postea
aliquid adquisierit quod ideoneum emolumentum habeat, ex integro in id quod
facere potest creditores cum eo experiuntur: inhumanum enim erat spoliatum
fortunis suis in solidum damnari.
|