1.
Ex maleficiis servorum, veluti si furtum fecerint aut bona rapuerint aut damnum
dederint aut iniuriam commiserint, noxales actiones proditae sunt, quibus
domino damnato permittitur, aut litis aestimationem sufferre aut hominem noxae
dedere. Noxa autem est corpus quod nocuit, id est servus: noxia ipsum
maleficium, veluti furtum, damnum, rapina, iniuria. Summa autem ratione
permissum est noxae deditione defungi: namque erat iniquum, nequitiam eorum
ultra ipsorum corpora dominis damnosam esse. Dominus noxali iudicio servi sui
nomine conventus, servum actori noxae dedendo liberatur. nec minus perpetuum
eius dominium a domino transfertur: si autem damnum ei cui deditus est resarcierit
quaesita pecunia, auxilio praetoris, invito domino, manumittitur. Sunt autem
constitutae noxales actiones aut legibus aut edicto praetoris: legibus veluti
furti lege duodecim tabularum, damni iniuriae lege Aquilia: edicto praetoris
veluti iniuriarum et vi bonorum raptorum.
2.
Omnis autem noxalis actio caput sequitur. nam si servus tuus noxiam commiserit,
quamdiu in tua potestate sit tecum est actio: si in alterius potestatem
pervenerit, cum illo incipit actio esse, aut si manumissus fuerit, directo ipse
tenetur et extinguitur noxae deditio. ex diverso quoque directa actio noxalis
esse incipit: nam si liber homo noxiam commiserit, et is servus tuus esse
coeperit (quod casibus quibasdam effici primo libro tradidimus), incipit tecum
esse noxalis actio, quae ante directa fuisset. Si servus domino noxiam
commiserit, actio nulla nascitur: namque inter dominum et eum qui in eius
potestate est nulla obligatio nasci potest. ideoque et si in alienam potestatem
servus pervenerit aut manumissus fuerit, neque cum ipso, neque cum eo cuius
nunc in potestate sit, agi potest. unde si alienus servus noxiam tibi
commiserit et is postea in potestate tua esse coeperit, intercidit actio, quia
in eum casum deducta sit in quo consistere non potuit: ideoque licet exierit de
tua potestate, agere non potes, quemadmodum si dominus in servum suum aliquid
commiserit, nec si manumissus vel alienatus fuerit servus, ullam actionem
contra dominum habere potest.
3.
Sed veteres quidem haec et in filiisfamilias masculis et feminis admiserunt.
nova autem hominum conversatio huiusmodi asperitatem recte respuendam esse
existimavit et ab usu communi haec penitus recessit: quis enim patitur filium
suum et maxime filiam in noxam alii dare, ut pene per corpus filii pater magis
quam filius periclitetur, cum in filiabus etiam pudicitiae favor hoc bene
excludit? et ideo placuit, in servos tantummodo noxales actiones esse
proponendas, cum apud veteres legum commentatores invenimus saepius dictum,
ipsos filiosfamilias pro suis delictis posse conveniri.
|