1.
Animalium nomine, quae ratione carent, si quidem lascivia aut fervore aut
feritate pauperiem fecerint, noxalis actio lege duodecim tabularum prodita est
(quae animalia, si noxae dedantur, proficiunt reo ad liberationem, quia ita lex
duodecim tabularum scripta est); puta si equus calcitrosus calce percusserit aut
bos cornu petere solitus petierit. haec autem actio in his quae contra naturam
moventur locum habet: ceterum si genitalis sit feritas, cessat. Denique si
ursus fugit a domino et sic nocuit, non potest quondam dominus conveniri, quia
desiit dominus esse, ubi fera evasit. pauperies autem est damnum sine iniuria
facientis datum: nec enim potest animal iniuriam fecisse dici, quod sensu
caret. haec quod ad noxalem actionem pertinet.
2.
Ceterum sciendum est. aedilitio edicto prohiberi nos canem, verrem, aprum,
ursum, leonem ibi habere qua vulgo iter fit: et si adversus ea factum erit et
nocitum homini libero esse dicetur, quod bonum et aequum iudici videtur, tanti
dominus condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum sit, dupli. praeter
has autem aedilicias actiones et de pauperie locum habebit: numquam enim
actiones praesertim poenales de eadem re concurrentes alia aliam consumit.
|