1.
Hoc loco admonendi sumus, eas quidem actiones quae ex lege senatusve consulto
sive ex sacris constitutionibus proficiscuntur, perpetuo solere antiquitus
competere, donec sacrae constitutiones tam in rem quam personalibus actionibus
certos fines dederunt: eas vero quae ex propria praetoris iurisdictione
pendent, plerumque intra annum vivere (nam et ipsius praetoris intra annum erat
imperium). aliquando tamen et in perpetuum extenduntur, id est usque ad finem
constitutionibus introductum, quales sunt hae quas bonorum possessori,
ceterisque qui heredis loco sunt, accommodat. furti quoque manifesti actio,
quamvis ex ipsius praetoris iurisdictione proficiscatur, tamen perpetuo datur:
absurdum enim esse existimavit anno eam terminari.
2.
Non omnes autem actiones quae in aliquem aut ipso iure competunt aut a praetore
dantur et in heredem aeque competunt aut dari solent. est enim certissima iuris
regula, ex maleficiis poenales actiones in heredem non competere, veluti furti,
vi bonorum raptorum, iniuriarum, damni iniuriae. sed heredibus huiusmodi
actiones competunt nec denegantur, excepta iniuriarum actione et si qua alia similis
inveniatur. aliquando tamen etiam ex contractu actio contra heredem non
competit, cum testator dolose versatus sit et ad heredem eius nihil ex eo dolo
pervenerit. poenales autem actiones, quas supra diximus, si ab ipsis
principalibus personis fuerint contestatae, et heredibus dantur et contra
heredes transeunt.
3.
Superest ut admoneamus quod si ante rem iudicatam is cum quo actum est
satisfaciat actori, officio iudicis convenit eum absolvere, licet iudicii accipiendi
tempore in ea causa fuisset, ut damnari debeat: et hoc est, quod ante vulgo
dicebatur, omnia iudicia absolutoria esse.
|