1.
Sequitur ut de exceptionibus dispiciamus. comparatae sunt autem exceptiones
defendendorum eorum gratia cum quibus agitur: saepe enim accidit, ut, licet
ipsa actio qua actor experitur iusta sit, tamen iniqua sit adversus eum cum quo
agitur. Verbi gratia si metu coactus aut dolo inductus aut errore lapsus
stipulanti Titio promisisti quod non debueras promittere, palam est, iure
civili te obligatum esse, et actio qua intenditur dare te oportere, efficax
est: sed iniquum est te condemnari, ideoque datur tibi exceptio metus causa aut
doli mali aut in factum composita ad impugnandam actionem. Idem iuris est, si
quis quasi credendi causa pecuniam stipulatus fuerit neque numeravit. narn eam
pecuniam a te petere posse eum certum est: dare enim te oportet, cum ex
stipulatu tenearis: sed quia iniquum est eo nomine te condemnari, placet,
exceptione pecuniae non numeratae te defendi debere, cuius tempora nos,
secundum quod iam superioribus libris scriptum est, constitutione nostra
coartavimus. Praeterea debitor si pactus fuerit cum creditore, ne a se peteretur,
nihilo minus obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo
dissolvuntur: qua de causa efficax est adversus eum actio qua actor intendit SI
PARET EUM DARE OPORTERE. sed quia iniquum est, contra pactionem eum damnari,
defenditur per exceptionem pacti conventi. Aeque si debitor deferente creditore
iuraverit, nihil se dare oportere, adhuc obligatus permanet: sed quia iniquum
est de periurio quaeri, defenditur per exceptionem iurisiurandi. in his quoque
actionibus quibus in rem agitur aeque necessariae sunt exceptiones: veluti si
petitore deferente possessor iuravent, eam rem suam esse, et nihilo minus
eandem rem petitor vindicet: licet enim verum sit quod intendit, id est rem
eius esse, iniquum est tamen, possessorem condemnari. Item si iudicio tecum
actum fuerit sive in rem sive in personam, nihilo minus ob id actio durat et
ideo ipso iure postea de eadem re adversus te agi potest: sed debes per
exceptionem rei iudicatae adiuvari. Haec exempli causa rettulisse sufficiet.
alioquin quam ex multis variisque causis exceptiones necessariae sint, ex
latioribus digestorum seu pandectarum libris intellegi potest. Quarum quaedam
ex legibus vel ex his quae legis vicem obtinent, vel ex ipsius praetoris
iurisdictione substantiam capiunt.
2.
Appellantur autem exceptiones aliae perpetuae et peremptoriae, aliae temporales
et dilatoriae. Perpetuae et peremptoriae sunt, quae semper agentibus obstant et
semper rem de qua agitur peremunt: qualis est exceptio doli mali et quod metus
causa factum est et pacti conventi, cum ita convenerit, ne omnino pecunia
peteretur. Temporales atque dilatoriae sunt quae ad tempus nocent et temporis
dilationem tribuunt: qualis est pacti conventi, cum convenerit, ne intra certum
tempus ageretur, veluti intra quinquennium, nam finito eo tempore non impeditur
actor rem exsequi. ergo hi quibus intra tempus agere volentibus obicitur
exceptio aut pacti conventi aut alia similis, differe debent actionem et post
tempus agere: ideo enim et dilatoriae istae exceptiones appellantur. alioquin,
si intra tempus egerint obiectaque sit exceptio, neque eo iudicio quidquam
consequerentur propter exceptionem nec post tempus olim agere poterant, cum
temere rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione rem amittebant.
hodie autem non ita stricte haec procedere volumus, sed eum qui ante tempus
pactionis vel obligationis litem inferre ausus est Zenonianae constitutioni
subiacere censemus, quam sacratissimus legislator de his qui tempore plus
petierunt protulit, ut et inducias, quas, sive ipse actor sponte indulserit vel
natura actionis continet, contempserat, in duplum habeant hi qui talem iniuriam
passi sunt, et post eas finitas non aliter litem suscipiant, nisi omnes
expensas litis antea acceperint, ut actores, tali poena perterriti, tempora litium
doceantur observare. Praeterea etiam ex persona dilatoriae sunt exceptiones:
quales sunt procuratoriae, veluti si per militem aut mulierem agere quis velit:
nam militibus nec pro patre vel matre vel uxore nec, ex sacro rescripto,
procuratorio nomine experiri conceditur: suis vero negotiis superesse sine
offensa disciplinae possunt. eas vero exceptiones quae olim procuratoribus
propter infamiam vel dantis vel ipsius procuratoris opponebantur, cum in
iudiciis frequentari nullo perspeximus modo, conquiescere sancimus, ne, dum de
his altercatur, ipsius negotii disceptatio proteletur.
|