1.
Interdum evenit ut exceptio quae prima facie iusta videatur, inique noceat.
quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi actoris gratia, quae
replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis exceptionis.
veluti cum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde
postea in contrarium pacti sunt, id est ut petere creditori liceat: si agat
creditor et excipiat debitor, ut ita demum condemnetur, si non convenerit, ne
eam pecuniam creditor petat, nocet ei exceptio; convenit enim ita, etiamque
nihilo minus hoc verum manet, licet postea in contrarium pacti sunt. sed quia
iniquum est creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore pacto
convento.
2.
Rursus interdum evenit ut replicatio quae prima facie iusta sit, inique noceat.
quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi rei gratia, quae
duplicatio vocatur. Et si rursus ea prima facie iusta videatur, sed propter
aliquam causam inique actori noceat, rursus allegatione alia opus est, qua
actor adiuvetur, quae dicitur triplicatio. Quarum omnium exceptionum usum
interdum ulterius quam diximus, varietas negotiorum introducit: quas omnes
apertius ex latiore digestorum volumine facile est cognoscere.
3.
Exceptiones autem quibus debitor defenditur plerumque accommodari solent etiam
fideiussoribus eius: et recte, quia, quod ab his petitur, id ab ipso debitore
peti videtur, quia mandati iudicio redditurus est eis quod hi pro eo solverint.
qua ratione et si de non petenda pecunia pactus quis cum reo fuerit, placuit,
proinde succurrendum esse per exceptionem pacti conventi illis quoque qui pro
eo obligati essent, ac si et cum ipsis pactus esset, ne ab eis ea pecunia
peteretur. sane quaedam exceptiones non solent his accommodari. ecce enim
debitor si bonis suis cesserit et cum eo creditor experiatur, defenditur per
exceptionem NISI BONIS CESSERIT: sed haec exceptio fideiussoribus non datur,
scilicet ideo quia, qui alios pro debitore obligat hoc maxime prospicit, ut,
cum facultatibus lapsus fuerit debitor, possit ab his quos pro eo obligavit
suum consequi.
|