1.
Superest ut de officio iudicis dispiciamus. et quidem in primis illud observare
debet iudex, ne aliter iudicet quam legibus aut constitutionibus aut moribus
proditum est. Ideo si noxali iudicio addictus est, observare debet ut, si
condemnandus videbitur dominus, ita debeat condemnare: PUBLIUM MAEVIUM LUCIO
TITIO DECEM AUREIS CONDEMNO AUT NOXAM DEDERE.
2.
Et si in rem actum sit, sive contra petitorem iudicavit, absolvere debet
possessorem, sive contra possessorem, iubere eum debet ut rem ipsam restituat
cum fructibus. sed si in praesenti neget se possessor restituere posse et sine
frustratione videbitur tempus restituendi causa petere, indulgendum est ei, ut
tamen de litis aestimatione caveat cum fideiussore, si intra tempus quod ei
datum est non restituisset. et si hereditas petita sit, eadem circa fructus
interveniunt quae diximus intervenire in singularum rerum petitione. illorum
autem fructuum quos culpa sua possessor non perceperit, in utraque actione
eadem ratio paene habetur, si praedo fuerit. si vero bona fide possessor
fuerit, non habetur ratio consumptorum neque non perceptorum: post inchoatam
autem petitionem etiam illorum ratio habetur qui culpa possessoris percepti non
sunt vel percepti consumpti sunt.
3.
Si ad exhibendum actum fuerit, non sufficit si exhibeat rem is cum quo actum
est, sed opus est ut etiam causam rei debeat exhibere, id est ut eam causam
habeat actor quam habiturus esset si cum primum ad exhibendum egisset exhibita
res fuisset: ideoque si inter moras usucapta sit res a possessore, nihilo minus
condemnabitur. praeterea fructuum medii temporis, id est eius quod post
acceptum ad exhibendum iudicium ante rem iudicatam intercessit, rationem habere
debet iudex. quod si neget is cum quo ad exhibendum actum est in praesenti
exhibere se posse et tempus exhibendi causa petat idque sine frustratione
postulare videatur, dari et debet, ut tamen caveat, se restituturum: quod si
neque statim iussu iudicis rem exhibeat neque postea exhibiturum se caveat,
condemnandus est in id quod actoris intererat ab initio rem exhibitam esse.
4.
Si familiae erciscundae iudicio actum sit, singulas res singulis heredibus
adiudicare debet et, si in alterius persona praegravare videatur adiudicatio,
debet hunc invicem coheredi certa pecunia, sicut iam dictum est, condemnare. eo
quoque nomine coheredi quisque suo condemnandus est, quod solus fructus
hereditarii fundi percepit aut rem hereditariam corrupit aut consumpsit. quae
quidem similiter inter plures quoque quam duos coheredes subsequuntur.
5.
Eadem interveniunt et si communi dividundo de pluribus rebus actum fuerit. quod
si de una re, veluti de fundo, si quidem iste fundus commode regionibus
divisionem recipiat, partes eius singulis adiudicare debet et, si unius pars
praegravare videbitur, is invicem certa pecunia alteri condemnandus est: quodsi
commode dividi non possit, vel homo forte aut mulus erit de quo actum sit, uni
totus adiudicandus est et is alteri certa pecunia condemnandus.
6.
Si finium regundorum actum fuerit, dispicere debet iudex, an necessaria sit
adiudicatio. quae sane uno casu necessaria est, si evidentioribus finibus
distingui agros commodius sit quam olim fuissent distincti; nam tunc necesse
est ex alterius agro partem aliquam alterius agri domino adiudicari: quo casu
conveniens est ut is alteri certa pecunia debeat condemnari. eo quoque nomine
damnandus est quisque hoc iudicio, quod forte circa fines malitiose aliquid
commisit, verbi gratia quia lapides finales furatus est aut arbores finales
cecidit. contumaciae quoque nomine quisque eo iudicio condemnatur, veluti si
quis iubente iudice metiri agros passus non fuerit. Quod autem istis iudiciis
alicui adiudicatum sit id statim eius fit cui adiudicatum est.
|