1. Libertini sunt qui ex
iusta servitute manumissi sunt. manumissio autem est datio libertatis: nam
quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est, et manumissus
liberatur potestate. quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure
naturali omnes liberi nascerentur nec esset nota manumissio, cum servitus esset
incognita: sed posteaquam iure gentium servitus invasit, secutum est beneficium
manumissionis. et cum uno naturali nomine homines appellaremur, iure gentium
tria genera hominum esse coeperunt, liberi et his contrarium servi et tertium
genus libertini, qui desierant esse servi. Multis autem modis manumissio
procedit: aut enim ex sacris constitutionibus in sacrosanctis ecclesiis aut
vindicta aut inter amicos aut per epistulam aut per testamentum aut aliam
quamlibet ultimam voluntatem. sed et aliis multis modis libertas servo
competere potest, qui tam ex veteribus quam nostris constitutionibus introducti
sunt. Servi vero a dominis semper manumitti solent, adeo ut vel in transitu
manumittantur, veluti cum praetor aut proconsul aut praeses in balneum vel in
theatrum eat.
2.
Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat: nam qui manumittebantur,
modo maiorem et iustam libertatem consequebantur et fiebant cives Romani, modo
minorem et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant, modo inferiorem et fiebant ex
lege Aelia Sentia dediticiorum numero. sed dediticiorum quidem pessima condicio
iam ex multis temporibus in desuetudinem abiit, Latinorum vero nomen non
frequentabatur: ideoque nostra pietas, omnia augere et in meliorem statum
reducere desiderans, in duabus constitutionibus hoc emendavit et in pristinum
statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex
libertas competebat, id est eadem quam habebat manumissor, nisi quod scilicet
libertinus sit qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. et dediticios
quidem per constitutionem expulimus, quam promulgavimus inter nostras
decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, quaestore,
antiqui iuris altercationes placavimus: Latinos autem Iunianos et omnem quae
circa eos fuerat observantiam alia constitutione per eiusdem quaestoris
suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones, et omnes
libertos, nullo nec aetatis manumissi nec dominii manumissoris nec in
manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate
Romana donavimus: multis additis modis, per quos possit libertas servis cum
civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.
|