1. Non tamen cuicunque
volenti manumittere licet. nam is qui in fraudem creditorum manumittit nihil agit,
quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. Licet autem domino qui solvendo non
est testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber
heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres
extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is qui scriptus est
qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia provisum
est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines, quibus alius
heres extaturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant, qui
satisfacturus esset creditoribus, aut, hoc eo non faciente, creditores res
hereditarias servi nomine vendant, nec iniuria defunctus afficiatur. Idemque
iuris est et si sine libertate servus heres institutus est. quod nostra constitutio
non solum in domino qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova
humanitatis ratione, ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei
competere videatur, cum non est verisimile, eum quem heredem sibi elegit, si
praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse et neminem sibi
heredem fore. In fraudem autem creditorum manumittere videtur qui vel iam eo
tempore quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus
est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi
manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non
sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant
homines. itaque tunc intellegimus impediri libertatem, cum utroque modo
fraudantur creditores, id est et consilio manumittentis et ipsa re, eo quod
bona non suffectura sunt creditoribus.
2.
Eadem lege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumittere
permittitur, quam si vindicta apud consilium iusta causa manumissionis
adprobata fuerit manumissi. Iustae autem manumissionis causae sunt, veluti si
quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut
paedagogum, nutricem, educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum
manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii
causa, dum tamen intra sex menses uxor ductatur, nisi iusta causa impediat, et
qui manumittitur procuratoris habendi gratia, ne minor septem et decem annis manumittatur.
Semel autem causa adprobata, sive vera
sive falsa sit, non retractatur.
3.
Cum ergo certus modus manumittendi minoribus viginti annis dominis per legem
Aeliam Sentiam constitutus sit, eveniebat ut qui quattuordecim annos aetatis
expleverit, licet testamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere
legataque relinquere possit, tamen, si adhuc minor sit annis viginti,
libertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendum, si is, cui totorum
bonorum in testamento dispositio data erat, uni servo libertatem dare non
permittebatur. quare nos similiter ei quemadmodum alias res ita et servos suos
in ultima voluntate disponere, quemadmodum voluerit, permittimus, ut et
libertatem eis possit praestare. sed cum libertas inaestimabilis est et propter
hoc ante vicesimum aetatis annum antiquitas libertatem servo dari prohibebat:
ideo nos, mediam quodammodo viam eligentes, non aliter minori viginti annis
libertatem in testamento dare servo suo concedimus, nisi septimum et decimum
annum impleverit et octavum decimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi
aetati et pro aliis postulare concessit, cur non etiam sui iudicii stabilitas
ita eos adiuvare credatur, ut et ad libertates dandas servis suis possint
provenire.
|