1. Sequitur de iure
personarum alia divisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno
iuri subiectae sunt: rursus earum quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate
parentum, aliae in potestate dominorum sunt. videamus itaque de his quae alieno
iuri subiectae sunt: nam si cognoverimus quae istae personae sint, simul
intellegemus quae sui iuris sunt. ac prius dispiciamus de his qui in potestate
dominorum sunt.
2.
In potestate itaque dominorum sunt servi. quae quidem potestas iuris gentium
est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos
vitae necisque potestatem esse, et quodcumque per servum adquiritur id domino
adquiritur. Sed hoc tempore nullis hominibus qui sub imperio nostro sunt licet
sine causa legibus cognita et supra modum in servos suos saevire. nam ex
constitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus
puniri iubetur quam qui servum alienum occiderit. sed et maior asperitas
dominorum eiusdem principis constitutione coercetur. nam consultus a quibusdam
praesidibus provinciarum de his servis qui ad aedem sacram vel ad statuas
principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum
saevitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis
daretur: et recte; expedit enim rei publicae, ne quis re sua male utatur. cuius
rescripti ad Aelium Marcianum emissi verba haec sunt:
3.
"Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet nec
cuiquam hominum ius suum detrahi. sed dominorum interest, ne auxilium contra
saevitiam vel famen vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur.
ideoque cognosce de querellis eorum qui ex familia Iulii Sabini ad statuam
confugerunt, et si vel durius habitos quam aequum est, vel infami iniuria
affectos cognoveris, veniri iube, ita ut in potestatem domini non revertantur.
qui Sabinus, si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet, me dmissum severius
exsecuturum.".
|