1. Non solum tamen naturales
liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam ii quos
adoptamus. Adoptio autem duobus modis fit, aut principali rescripto aut imperio
magistratus. imperatoris auctoritate adoptamus eos easve, qui quaeve sui iuris
sunt. quae species adoptionis dicitur adrogatio. imperio magistratus adoptamus
eos easve qui quaeve in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum
optineant, qualis est filius filia, sive inferiorem, qualis est nepos neptis,
pronepos proneptis. Sed hodie ex nostra constitutione, cum filiusfamilias a
patre naturali extraneae personae in adoptionem datur, iura potestatis naturalis
patris minime dissolvuntur nec quidquam ad patrem adoptivum transit nec in
potestate eius est, licet ab intestato iura successionis ei a nobis tributa
sunt. si vero pater naturalis non extraneo, sed avo fĂlii sui materno, vel, si
ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo
paterno vel materno, filium suum dederit in adoptionem: in hoc casu quia in
unam personam concurrunt et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius
patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo
constrictum, ut et in familia et in potestate huiusmodi patris adoptivi sit.
Cum autem impubes per principale rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio
permittitur et exquiritur causa adrogationis, an honesta sit expediatque
pupillo, et cum quibusdam condicionibus adrogatio fit, id est ut caveat
adrogator personae publicae, hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus
decesserit, restituturum se bona illis qui, si adoptio facta non esset, ad
successionem eius venturi essent. item non alias emancipare eos potest
adrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint et tunc sua bona eis
reddat. sed et si decedens pater eum exheredaverit vel vivus sine insta causa
eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonoram relinquere,
videlicet praeter bona quae ad patrem adoptivum transtulit et quorum commodum
ei adquisivit postea. Minorem natu non posse maiorem adoptare placet: adoptio
enim naturam imitatur et pro monstro est ut maior sit filius quam pater. debet
itaque is qui sibi per adrogationem vel adoptionem filium facit, plena
pubertate, id est decem et octo annis praecedere. Licet autem et in locum
nepotis vel neptis vel in locum pronepotis vel proneptis vel deinceps adoptare,
quamvis filium quis non habeat. Et tam filium alienum quis in locum nepotis
potest adoptare, quam nepotem in locum filii. Sed si quis nepotis loco adoptet,
vel quasi ex eo filio quem habet iam adoptatum, vel quasi ex illo quem
naturalem in sua potestate habet: in eo casu et filius consentire debet, ne ei
invito suus heres adgnascatur. sed ex contrario si avus ex filio nepotem dat in
adoptionem, non est necesse filium consentire. In plurimis autem causis
adsimilatur is qui adoptatus vel adrogatus est, ei qui ex legitimo matrimonio
natus est. et ideo si quis per imperatorem sive apud praetorem vel apud
praesidem provinciae non extraneum adoptaverit, potest eundem alii in
adoptionem dare. Sed et illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui
generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt, castrati autem
non possunt. Feminae quoque adoptare non
possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed ex indulgentia
principis ad solatium liberorum amissorum adoptare possunt. Illud proprium est
illius adoptionis quae per sacrum oraculum fit, quod is qui liberos in
potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris
subicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes.
sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavit, quam is Germanicum
adoptavit: ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse.
Apud Catonem bene scriptum refert antiquitas, servi si a domino adoptati sint,
ex hoc ipso posse liberari. unde et nos eruditi in nostra constitutione etiam eum
servum quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaverit liberum esse
constituimus, licet hoc ad ius filii accipiendum ei non sufficit.
|