1.
Dari autem potest tutor non solum paterfamilias,
sed etiam filiusfamilias. Sed et servus proprius testamento cum libertate recte
tutor dari potest. sed sciendum est, eum et sine libertate tutorem datum tacite
et libertatem directam accepisse videri et per hoc recte tutorem esse. plane si
per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. servus autem
alienus pure inutiliter datur testamento tutor: sed ita CUM LIBER ERIT utiliter
datur. proprius autem servus inutiliter eo modo datur tutor. Furiosus vel minor
viginti quinque annis tutor testamento datus tutor erit cum compos mentis aut
maior viginti quinque annis fuerit factus.
2.
Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione vel ante heredis
institutionem posse dari tutorem non dubitatur. Certae autem rei vel causae
tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.
3.
Si quis "filiabus" suis vel "filiis" tutores dederit, etiam
postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et
postumus et postuma continentur. quid, si nepotes sint, an appellatione
filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendam est, ut ipsis quoque dati
videantur, si modo "liberos" dixit. ceterum si "filios,"
non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si
"postumis" dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi
continebuntur.
|